Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Magister hic bene determinat de appropriatis ?

ARTICULUS I. An Magister hic bene determinat de appropriatis ?

Incidunt autem hic duae questiones ante Litieram : quarum una est, Quare Magister ponit hic tractatum de appropriatis ?

Secundo, Secundum quid attenditur ratio appropriationis ?

Videtur autem non debere hic poni. 1. Omnia enim ista nomina essentialia sunt: ergo inter essentialia deberent determinari.

2. Praeterea, De aequalitate supra habitum est ': ergo superflue videtur hic repeti.

3. Item, Aqualis et similis non ponuntur hie inter appropriata : ergo videtur, quod non debet de eis agi in tractatu isto, qui est de appropriatis.

Solutio. Appropriata rationem trahunt ex propriis : sicut per accidens rationem ab eo trahit quod est per se : et sicut illud quod est propter alterum, trahit rationem cognitionis ab eo quod est propter se et ideo immediate ponendus est tractatus de appropriatis post tractatum propriorum.

Ad ARGUMENTUM autem dicendum, quod non sunt ita essentialia quin per rationes suorum nominum accessuin et vicinitatem ponant ad propria, et ideo cum eis conjunguntur.

Ad aliud dicendum, quod similitudo et aequalitas dupliciter accipiuntur, scilicet secundum id in quo est aequalitas et similitudo : et hoc est essentia, sicut supra dictum est :et secundum nominis rationem quae magis accedit ad rationem unius persone, quam alterius : sicut infra dicet, quod aequalitas est in Filio et similitudo. Et dicunt quidam Sancti, quod secundum aliquid est in Filio, et secundum aliquid in Spiritu sancto : et hoc modo sumitur hic in tractatu appropriatorum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens: quia primo modo egit de eis supra, et secundo modo agit de eis hic.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1