Articulus 2
Articulus 2
Penes quid attenditur ratio in appropriatis ? et, Utrum non existente proprio, possit esse aliquid appropriatum ?
ARTICULUS II. Penes quid attenditur ratio in appropriatis ? et, Utrum non existente proprio, possit esse aliquid appropriatum ?
Videtur enim, quod nulla sit. 1. AƩternitas enim, imago et usus sunt essentialia aequaliter pertinentia ad unum, et ad alium : ergo non fit appropriatio aliqua circa illa.
2. Item, Quecumque conveniunt secundum proprietatem, non dicuntur de omnibus : ista autem dicuntur de omnibus : ergo non appropriantur.
3. Item, Appropriatum est alicui, quod semper convenit ei et non alii, sed ista conveniunt omnibus : et similiter unitas, aequalitas, et concordia: ergo non sunt appropriata.
4. Item, Videtur, quod per contrarium propria debent recipere appropriata : sicut dicit Augustinus, quod potentia Patri, quia seniores deficiunt, ne credatur deficere : sapientia Filio, quia minores stulti sunt, ne credatur Filius esse insipiens : bonitas Spiritui sancto, ne credatur esse spiritus ire : ergo videtur, quod aeternitas convenit non Patri, sed ei qui est a principio, et imago ei qui minus convenit, et usus ei qui minus est ad usum : et sic videntur omnia appropriata male assignari.
Videtur, quod sic : quia 4. Adhuc erit Deus aeternus, et unus, et sapiens, et potens, et bonus : ergo cum ista sint appropriata, videtur quod non existentibus propriis, adhuc maneant appropriata.
2. Item, haec appropriata non sunt a nobis appropriata : non enim haec appropriatio fit quoad nostrum intellectum tantum, sed etiam in ipsis significatis istorum importatur ratio appropriationis : quia aliter unum non appropriaretur magis uni quam alteri : ergo cum semper fuerint in Deo hujusmodi appropriata, etiam non existentibus propriis, adhuc remanerent, ut videtur.
SED CONTRA : Proprium cadit in ratione appropriati : ergo non existente proprio, non erit appropriatum.
Praeterea, Si appropriatum est quod accedit ad rationem proprii, oportet: presupponererationem illam secundum quam est accessus : haec autem est ratio proprii : erga oportet semper proprium supponere ante appropriatum.
Solutio. Dicendum, quod dupliciter contingit accipere appropriatum, scilicet secundum materiam, et hoc est secundum id quod est appropriatum : et secundum formam, id est, secundum rationem appropriati in quantum hujusmodi. Primo modo dico, quod est sine intellectu proprii. Secundo autem modo numquam: quia appropriatum nihil aliud est, quam secundum rei et nominis convenientiam accessum aliquem habere magis ad proprium unius persone, quam alterius : et ideo dicit Magister infra, quod aeternitas dicit notionem Patris quae est innascibilitas : non quia res aeternitatis soli Patri convenit, sed quia secundum convenientiam rationis accedit ad Patrem, sicut infra patebit cum de singulis queretur. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod non est idem proprium et appropriatum : sicut non est idem imago et ad imaginem : et non est idem propter se et propter alterum : pre positio enim notat ejus quod remotum est, accessum quemdam : unde remotio notat, quod non sunt vere propria : sed accessus notat, quod per aliquam rationem non rei, sed proprietatis rei conveniunt cum proprio unius persone plus quam cum proprio alterius.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod secundum rei naturam commune quidem est, sed gratia proprietatis est convenientia cum proprio : sicut aeternitas communis quidem est tribus : tamen quia eternum est sine principio principium aliorum, per hoc convenit cum eo qui est principium non de principio plus quam cum eo qui est principium de principio.
Ad aliud dicendum, quod non fit appropriatio simpliciter per contrarium : sed explanatio appropriationis quandoque fit per contrarium per accidens, et ad exclusionem erroris : et hoc innuit Augustinus in ipsis verbis, et infra habebitur.
On this page