Articulus 4
Articulus 4
Utrum in divinis essentialia quocumque modo significata, praedicentur de notionibus ?
Videtur autem, quod non : quia non dicimus, quod paternitas creat : cum tamen dicamus, quod paternitas est essentia divina. Item, Non dicimus, Paternitas est sapiens. Item, Non dicimus, non distinguit : nec dicimus, Paternitas est incarnata : nec dicimus, Paternitas est trina : cum omnia hujusmodi dicant adjectiva essentialia.
SED CONTRA : 1. Video quod notionalia quedam, ut paternitas, dicuntur immensa, increata, et hujusmodi : et haec adjectiva sunt essentialia : ergo adjectiva essentialia dicuntur de notionibus.
2. Item, Sicut se habent adjectiva notionalia ad notiones, sic essentialia ad essentiam : ergo secundum transmutatam proportionem, sicut notiones ad essentiam, sic essentialia ad notionalia : sed notiones praedicantur de essentia, et econverso : ergo essentialia de notionalibus.
Solutio. Dicendum, quod quatuor modis possunt se habere essentialia adjectiva, quibus de notione non praedicantur, scilicet si sunt essentialia per modum essentiw, si sunt essentialia appropriata persone, si sunt essentialia cointellecta persona, et quarto, si sunt essentialia per modum actus divini. Essentialia per modum essentiae sunt, ut non distingul, relationem non significare, et hujusmodi. Essentialia attributa personis, sunt ea que concretive dicuntur : quia illa significant essentiam in personis, ut sapiens, potens, et hujusmodi. Unde stultum est dicere, quod paternitas sapiens est. Essentialia autem cointellecta persona, sunt ut trinus, incarnatus : et ideo non dicimus, paternitas est trina, id est, trium una : sicut dicimus, essentia est trina, id est, trium. Essentialia autem per modum actus, sunt ut creat, gubernat, et hujusmodi: quia nihil est dictu, paternitas creat, vel gubernat mundum., Alia autem omnia possunt dici, et pracipue negativa, ut immensa, increata, et hujusmodi.
Er av uLtrimum dicendum, quod proportio transmutata non tenet in omnibus, sed in proportionalibus tantum : et illa ~ sunt diversa : et ideo quando mutatur proportio, tunc non valet in isto processu: quia notio se habet ad essentiam ut idem illi, sed notionale non sic se habet ad essentiale, quia differt ab eo in modo attribuendi. Et est instantia : sicut se habet animal ad aliquod animal, sic se habet homo ad aliquem hominem : ergo permutatim sicut se habet animal ad hominem, ita se habet aliquis homo ad aliquod animal : hoc autem falsum est : quia animal et homo se habent sicut superius et inferius, sed aliquis homo’ non ut superius se habet ad aliquod animal, sed potius e converso : quia sequitur aliquis homo est : ergo aliquod animal est : et non valet e converso. Proportio ergo hujusmodi non tenet in his que simpliciter diversa sunt, ita quod unum mon sit pars alterius.
Si autem queritur de illis quatuor conditionibus, quare faciunt exceptionem in adjectivis substantialibus ?
Dicendum, quod licet essentia sit proprietas, tamen modi significandi opposi- tionem quamdam habent : et inde venit conditio prima.
On this page