Text List

Articulus 3

Articulus 3

An proprietates sunt essentia divina ?

ARTICULUS II. An proprietates sunt essentia divina ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Quod enim proprietas etiam divina natura sit, etc.".

Et queruntur hic duo: quorum primum est, Utrum proprietates sint essen~ tia divina ?

Secundum est, Utrum essentialia adjectiva quocumque modo dicta, dicantur de notionibus, vel non?

Ad primem proceditur sic : 1. Quidquid est in Deo, Deus est : sed proprietas est in Deo : ergo Deus est : ergo proprietas est divina essentia.

2. Item, Si non esset divina essentia, et tamen aliquo modo esset in divina essentia, tunc faceret compositionem diversorum : et hoc non convenit simplicissimo : ergo oportet, quod sit divina essentia.

3. Item, Omnis modus praedicandi per accidens in divinis mutatur in substantialem, etiam in relatione, ut supra habitum est : quia licet relatio in eo quod relatio, modum praedicandi proprium retineat, tamen relatio ut accidens non manet in divinis: cum igitur in comparatione ad essentiam et personam proprietas non habeat comparationem nisi accidentis, ex illa parte accipit praedicationem substantia, et ita proprietas erit substantia.

4. Item, Si proprietas non esset Deus, nec Deus esset proprietas per simplicem conversam : ergo esset melius, vel pejus eo : sed melius non, quia nihil est melius Deo : nec pejus, quia nihil pejus Deo potest esse in ipso.

5. Item, Si non esset Deus, non dice- retur adorari ut Deus : quod est contra canticum Ecclesiae, cum dicit : "Kt in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur aequali~ tas." Ergo relinquitur, quod proprie~ tates sint essentia divina.

SED CONTRA : 1. Distinguere et non distinguere sunt contradictorie opposita : ergo non conveniunt ei quod penitus est idem secundum rem.: sed unum convenit notioni, alterum essentia : ergo essentia et notio non sunt penitus idem secundum rem.

2. Item, Si essentia est proprietas : autin eo quod est essentia, aut per aliud. Si in eo quod est essentia : ergo quidquid convenit proprietati, convenit et essentie#, quod falsum est. Si per aliud detur illud : Si dicas, quod in eo quod est persona. Contra : In sequenti distinctione probabitur, quod persona non est aliud ab essentia.

3. Praeterea, Secundum hoc videretur persona immediatior essentiae quam proprietas : et sic persona secundum intellectum esset ante proprietatem, quod supra est improbatum.

Soxrotio. Dicendum absque dubio, quod proprietas est natura divina et essentia, sicut probant rationes primo inducte.

Ad id autem quod objicitur primo in contrarium, dicendum quod distinguere et non distinguere opponuntur contradictorie secundum modum, sed non quod exigant rem diversam, sed sufficit ei diversus modus significandi : et ille modus realiter significatur, ut cum dicitur, proprietas distinguit, essentia non distinguitur in divinis, ut seepe supra dictum est.

Ad aliud dicendum, quod essentia est proprietas, non in quantum essentia, sed in quantum est simplicissima : et bene tamen concedo, quod non est ponere mediatum et immediatum in divinis, nisi secundum modum intelligendi : et tunc secundum illum modum licet propinquior sit persona essentiae quam proprietas, non tamen ex hoc contingit, quod essentia est proprietas, quia ipsa est persona : sed potius ex hoc quod est simplicissima, ut dicit in Liflera.

Ad Hoc autem quod objicitur, quod si convenit gratia alterius, quod convenit per accidens, dicendum quod non sequitur: quia non dicimus, quod conveniat per aliud, sed potius per idem alio modo significatum : et tale per aliud est in divinis dictum aliud per modum supponendi et attribuendi, et non aliud secundum rem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3