Articulus 5
Articulus 5
Utrum relationes divine sunt assistentes, sicut dixit Gilbertus Porretanus ?
Quia vero iste error dicitur fuisse Gilberti Porretani, quem tamen, sicut dicit sanctus Bernardus, in concilio Remensi retractavit et damnavit, consiliis Episcoporum humiliter acquiescens +: ideo diligentius considerande sunt iste rationes.
Due ergo quae sunt in isto capitulo, sunt fundate super hoc quod relationes sive proprietates in divinis non predicant aliquid quod insit, sed quod extrinsecus in comparatione ad alterum sit affixum : et hoc probatur duabus rationibus ducentibus ad impossibile.
Prima est hec: Detur, quod proprietas insit persone: cum igitur nihil insit persone nisi quod est idem omnino ipsi persone secundum rem, ipsa proprietas erit idem omnino cum persona secundum rem : quidquid autem omnino idem est determinato, non determinat illud, sed determinatur cum ipso: ergo proprietas non determinat personam, sed determinatur cum ipsa. Et haec est ratio prima. Sed proprietas determinat perso- nam: ergo non est idem cum persona: cum igitur nihil insit persone, nisi quod est ipsa persona, quia aliter esset composila, non potest proprietas inesse persone: ergo adheret tantum ut extrinsecus affixa.
Secunda ratio est etiam ducens ad impossibile, et fundatur super hoc quod non est idem principium uniendi et distinguendi: sed essentia est quo uniuntur persone divine: proprietas autem est essentia, ut tu dicis : ergo proprietas est quo uniuntur persone: ergo non erit proprietas distinguens, quod falsum est: ergo proprietas non est essentia, sed affixa extrinsecus. Nec potest dici, quod hic est accidens : quia nihil est ibi extraneum alteri, nec aliquo modo differens secundum rem. Ex hoc patet super quid fundantur rationes iste Gilberti.
Si autem forte velles dicere, quod fundamentum istud falsum est, scilicet quod sint relationes distinguentes affixe tantum. Contra hoc potest objici per hunc modum primo: quia Boetius hoc dicit, quod relationes sunt affixe, et nihil predicant in relativo : ergo per locum ab auctoritate ita est. Praterea, probatur auctoritas hoc modo : Quidquid nulla mutatione subjecti potest advenire subjecto, et removeri ab ipso, ex comparatione alterius ad ipsum: ipsum nihil est in subjecto, sed assistit ei in comparatione ad alterum: taliter advenit relatio subjecto: ergo assistit in comparatione ad alterum, et non praedicat aliquid in subjecto. Propatur autem prima sic : Detur, quod aliquid adveniat subjecto quod insit ei sine sui mutatione: ergo subjectum illud habet quod ante non habuit: ergo aliter se habet informis, quam prius, subjecto manente actu ente: ergo est alteratum : positum autem erat quod non mutaretur. Secunpa autem probatur sic: Eodem modo se habente homine, efficitur ei aliquis modo dexter, modo sinister: et ista dicuntur relationes, ergo, etc.
Si forte dicas, quod bene probatur ex hoc quod non insint, sed non quod assistant ut affixe extrinsecus. Contra: Quidquid nullo modo est de intrinsecis essentialiter, vel accidentaliter, et tamen accipitur in aliquo, alio accepto in alio, illud necesse est esse assistens extrinsecus : relatio nullo modo est de intrinsecis essentialiter, vel accidentaliter, et tamen accipitur in isto, alio quodam accepto in alio: ergo est affixa, vel assistens, vel adherens extrinsecus. Prospano prime. Prima pars prime jam supra probata est, scilicet quod relatio quantum est de natura sua, nullo modo est de intrinsecis essentialiter, vel accidentaliter: quia si una esset de intrinsecis, omnes essent. Secunpa autem pars probatur per hanc regulam relativorum, quod non contingit unum relativorum diffinite accipere sine reliquo : ergo relatio semper accipitur inesse isti, aliquo modo extrinsecus accepto: ergo nihil ponit in isto, sed potius in alio comparationem illius ad istum, et in isto comparationem istius ad alterum. Secunda constat per antecedentia.
Si forte velles dicere, quod ista relatio secundum hoc non sufficit distinctioni personarum, quia sic in se nihil essent persone : iterum potest objici de Gilberto sic: Quidquid non distinguitur per aliquid absolutum, sed per id quod ad alterum est, tantum illi sufficit distinctio relativorum : persone divine sic distinguuntur: ergo sufficit eis distinctio rejativorum. Prima est per se nota. Secunda autem sepius habita est supra ah Augustino.
Hec ergo quantum existimare possum, sunt quae magis movebant Gilbertum in prima ratione hic inducta.
In secunda autem ratione videtur supponere duas propositiones, sine quibus nihil valet ratio, scilicet quod non idem sit omnino uniens et distinguens, sed differunt in aliquo : et quod id quod dicitur secundum intellectum solum, non sit causa distinctionis rei. Et primam propositionem vult habere pro per se nota: quia si tu velles eam improbare, sicut quidam modernorum laboraverunt, de facili ostenditur absurditas : ferunt etenim tria nobis exempla, quorum primum est, quod differentiae qu in se diverse sunt, uniuntur tamen in indivisibili potentia generis: et hoc statim patet nihil esse tribus rationibus: quia hicet genus in natura simplicis universalis indivisibile sit, tamen potestate divisibile est : essentia autem quae unit personas, nullo modo divisibilis est. Secunda ratio est, quod differentiae non sunt unum in genere, nisi potentia entes, actu autem non: persone autem sunt secundum actum existentes in una essentia. Tertia ratio est, quia differentiae advenientes generi, dividunt ipsum secundum esse: persone autem advenientes essentiae, non dividunt ipsam secundum esse: ergo nihil est quod dicis.
Ideo alii dicunt, quod unio ista est sicut uniuntur radii diversarum stellarum in eodem puncto terre vel aeris: vel lines terminate ad idem punctum. Sed hoc nihil est: quia terminari ad idem punctum non confert unum esse lineis, nec etiam radiis.
Item, Alii queerunt subtiliare, et dicunt impossibilia sic: Ponamus unam lineam dividi in duas: iste due lineew simul sunt: ergo ultima habent simul: ergo in eodem: ergo terminantur ad idem punctum: ergo uniuntur in illo: et tamen sunt distincte. Vel, sidiceres quod una terminatur ad aliud punctum quam alia: ergo punctum contiguum et continuum et consequenter esset puncto, quod est reprobatum in principio sexti Physicorum :sed hoc absurdum est. Ex hoc enim sequuntur multa inconvenientia: Detur enim lineam sic dividi: ergo due linee egrediuntur ab eodem puncto in eamdem partem protracte, quae sunt diverse: et hoc est contra quartamdecimam propositionem primi Euclidis. Ponamus enim, quod illae duae line antequam ad aliud punctum protrahantur, secent lineam tertiam: ergo cum simul sint, nullam fa- cientes latitudinem, angulos circa se positos facient rectos, aut wequales duobus rectis: ergo due lines ille a puncto uno protracte, duos circa se angulos rectos, aut duobus rectis aequales facientes, sunt diverse : et hujus contrarium dicit Theorema: Si duae recte linea a puncto unius lineae quam secant, in diversas partes exierint, quae duos circa se angulos aut rectos aut duobus rectis aequales fecerint: ille due linee sunt sibi invicem directe conjuncte, et linea una: et gralia exempli sit linea divisa A B, secta autem Cc D.
Item, Gilbertus hoc alio modo destruere posset sic: Linea praedicto modo dividatur, et tamen ad eadem puncta concurrat : et protrahatur a puncto primo ejus alia linea in continuum, et a puncto illius protrahatur alia divisa, sicut prima ad terminum prioris lineae divise : ita ut claudatur triangulus : ergo secundum hoc a puncto unius linee non divise que sit ze f, ad idem punctum a protrahi possunt quatuor linee rect: quod est impossibile : quia sic linea esset in linea, et indivisibile in indivisibili.
Praeterea, Secundum naturam etiam probatur: quia sicut inter duo puncta est linea, ita inter quaslibet duas lineas est superficies : ergo inter lineas illas conterminales divisas esset superficies: et duae linew recta continebunt superficiem, quod est contra ullimam propositionem primi Euclidis, quae haec est: Duas lineas rectas superficiem nullam concludere.
Si autem queratur, Quomodo ergo solvitur impossibile per quod probatur ? Dicendum est secundum eum, quod hnea ex parte illa quae est terminus, non est simul: quia terminus cum termino numquam est simul, eo quod simul esse est ultima habere in eodem : linea autem terminus est superficiei, non per hoc quod terminatur ad punctum, sed secundum hoc quod est indivisibilis secundum latitudinem: unde non potest esse in longitudine simul cum alia linea : sed ex parte illa qua est terminata, habet ultimum : et ideo potest esse simul cum alia: quia due linee terminantur ad idem punctum, et sunt simul in illo: et ideo patet, quod falsum assumpsit quando dixit : Si dividatur linea, quod ille duae line essent simul per longitudinem: quia hoc est impossibile : sed potius non erunt simul, sed intercipient superficiem finitam si sunt cum tertia, vel infinitam Si in se accipiantur. His habitis, patet super quid sustentatus est Guilbertus in positione prima.
Secunda positio sua est hec: Quod dicitur secundum intellectum solum, non est causa differentia in re. Et ex hoc vult habere, quod si proprietas et essentia differunt in modo intelligendi solum, quod persone distinct non erunt nisi secundum intellectum: et hoc est haeresis Sabellii. Progart autem potest per hune modum: quia illa differentia quae est secundum modum intelligendi solum, aut potest poniin re aliquo modo, aut non. Si non, habeo propositum: quia nihil facit realiter differre. Si autem potest poni, ponatur, et tunc erit differentia realis, et habetur propositum Gilberti, quia proprietates realiter differunt a divina essentia.
Hoc considerantes quidam modernorum, dicunt tam peritum virum non errasse: et inducunt rationes quibus probant quod licet diversa opinariin divinis. Sed quia heresis haec ab ore auctoris sui in concilio Remensi damnata est: ideo contra objicitur sic: Relatio aut est aliquid in relativo, aut nihil. Si dicat, quod aliquid: ergo in omni relativo est aliquid, quod vere relativum est: quia loquor de illis relationibus quae secundum esse ad aliud sunt in utroque relativorum: ergo habetur propositum, quod relatio inest, non adest. Si autem dicas, quod nihil. Conrra : aut est aliquid, aut nihil. Si nihil: ergo nec absolutum, nec respectivum : ergo persone distincte proprietatibus, nullo sunt distincta, Si ali- quid esse dicas ; aut erit substantia, aut accidens: non substantia: ergo accidens: ergo inheret alicui, ut subjecto, et sic oportet ponere quod insit: et cum in divinis nihil insit secundum accidens, oportet ponere quod in divinis substantia et essentia sit quantum ad hoc quod habet de natura accidentis, et habeat alium modum praedicandi quoad hoc quod addit super accidens respectum : et hoc est contra Gilbertum. De hoc supra multum est disputatum : et ideo illud sufficiat.
Sortutio. Plane potest responderi objectis Gilberti: dicendo ad primum, quod hoc est falsum, quod relationes in divinis non praedicent aliquid quod insit, sed quod sit affixum in comparatione ad alterum : nisi vis fiat in hoc quod est inesse, quia prepositio notat diversita~ tem: sed nos accipimus inesse per modum intelligendi, et non per diversita— tem rei: est enim in relatione considerare naturam accidentis, et secundum ilam non ponit respectum nisi ad substantiam quae est subjectum generum aliorum : et quoad hoc relatio, sicut alia genera, mutat modum praedicandi: et sic ipsa proprietas est persona in qua est, et per consequens essentia in qua est ipsa persona. Est etiam in eadem considerare quod ad alterum est: et sic retinet modum praedicandi proprium: et est quidem tune per id quod est substantia, sed non praedicat neque significat substantiam: quia, ut dicit Augustinus, et habitum est supra , quod significat sub~ stantiam, non dicitur relative ad alterum: et hoc attendens solum Boetius, dicit affixam esse extrinsecus.
Ad aliud dicendum, quod proprietas est idem cum persona quam determinat quantum ad comparationem subjecti, et ejus quod inest, ut dictum est jam : quia autem proprietas in re habuit plus quam inesse, quia habuit ad alterum esse quod faciebat ipsam esse relationem, et hoc re- tinet realiter in divinis: ideo supposita persona, non supponitur proprietas : et ideo distinguitur proprietas, et distinguitur hypostasis sive persona. Et si objicias : ergo composita est persona, jam patet nihil esse quod dicis : quia non componitur in eo quod ad alterum est, sed in eo quod inest: sed ex illa parte qua inest, convertitur modus suus pradicandi in substantiam, et efficitur idem illi: et ideo non inducit compositionem : cum tamen realiter significetur esse in persona, cum dicitur, Pater sua proprietate distinguitur a Filio : et est notabilis illa consideratio valde, quod nihil facit cum alio compositionem, nisi per hoc quod est inesse, et non per hoc quod est ad aliud esse. Et ideo dicentes relationes in substantiam converti quantum ad inesse, et permanere quantum ad aliud es— se, veritate rei salvant relationes: et tamen nullam inducunt compositionem : et hoe ignoravit Gilbertus, non considerans nisi secundum, et non primum.
Ad aliud dicendum, quod relationes non sunt tantum affixe, ut dictum est, sed entes ipsa substantia.
Ad aliud dicendum, quod multa sunt genera relationum ut supra habitum est: sed relationes quae sunt in divinis secundum modum existendi faciunt ipsum distinctum : et ideo ibi habent etiam solidius esse, quam in inferioribus, ut supra est ostensum +.
Ad id autem quod ulterius objicitur, dicendum, quod relatio accipitur, altero quodam quod extra est, accepto : sed relatio per id quod est accidens et in divinis substantia, non sic accipitur : et ideo insufficienter consideratur per hoc natura relationis.
Ad aliud dicendum, quod persone distinguuntur eo quod ad alterum est: ita tamen, quod etiam hypostasis que substantia est, ad alterum sit : haec enim duo non repugnant in divinis, ut habitum est supra in questione de hypostasi, in principio distinctionis XX VI.
Ad id quod ulterius objicitur de suppositionibus, dicendum quod uniens et distinguens sunt idem secundum rem quee est substantia, et non sunt idem in modo praedicandi quem habet relatio ex illa parte qua non comparatur ad substantiam, sed ad extra, ut dictum est: et ideo patet ex hoc solutio omnium eorum quae objecta sunt de prima suppositione.
Ad simiuia autem inducta bene concedo, quod nihil valent : nec enim ostendunt qualiter proprietates et persone uniantur in uno, nec qualiter sint unum.
Ad id quod objicitur de secunda suppositione, dicendum quod differentia ista non est itaintellecta quin in re significabilis sit : sed non est significabilis hoc modo quo non facit differentiam : per id autem quod est inesse, nullam facit differentiam, ut jam habitum est: ergo ex parte illa realiter non significatur: sed ex parte illa qua ad alterum est relative, possum dicere, quod essentia realiter ad alterum non est, et persona realiter ad alterum est : ergo intellectus fundatus in illo, et aliquid attribuens uni quod non convenit alteri, non erit cassus et vanus.
On this page