Text List

Articulus 6

Articulus 6

Qualiter proprietates sunt in essentia ?

ARTICULUS VI. Qualiter proprietates sunt in essentia ?

Deinde queritur de hoc quod dicit in illo capitulo : "Caeterum hereticorum improbitas, etc."

1. In quo ponitur alia ratio Gilberti, quod si proprietas est in essentia, et omnis proprietas est in una eademque essentia, et in quocumque est proprietas illud denominat: ergo eadem res est Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Ratione ergo hujus argumentationis queeritur, Qualiter proprietates sint im essentia ?

Videtur autem, quod non insint: quia 2. In quocumque sunt ipse, illud determinant et distinguunt : sed essentia nec distinguitur, nec determinatur : ergo proprietates non sunt inea.

3. Item, Quo modo dicendi in dicerentur inesse ? non sicut in subjecto, quia sic facerent compositionem: nec alio, ut videtur : ergo non insunt.

Solutio. Leve est solvere secundum que determinata sunt. Dicendum ergo ad primum, quod extrahitur de Jittera, quod non sit denominatio, nisi ubi salvatur accidentis natura. Illa autem non salvatur in divinis: quinimo vertuntur in substantiam in comparatione illa qua habent in inferioribus naturam accidentis.

Ad aliud dicendum, quod non determinant nisi per hoc quod habent : oppositionem autem non habent, nisi per hoc quod ad alterum sunt : et cum illa comparatione non referantur ad essentiam, sed ad extra, patet quod non determinant essentiam, sed personam quae comparatur ad illam personam quae distinguitur ab ipsa.

Ad aliud dicendum, quod modus dicendi im est secundum rationem solam : quia re est idem, sed ratione nominis est ut existens in alio, et non per seipsum: substantia autem secundum rationem nominis est e converso.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6