Articulus 9
Articulus 9
Quomodo accipiantur haec verba Augustini, Non quo Pater est, substantia est.
Deinde nota circa ultimam solutionem qua magister solvit auctoritatem Augustini ab eisinductam, hanc scilicet, "Non quo Pater est, substantia est : non quo verbum est, substantia est."
Fundatur enim objectio Pictaviensis, et solutio Magistri supra duplicitatem illius propositionis. Quo enim dicit causam quasi formalem, ut dicit Augustinus. Cum igitur dicitur : "Non quo Pater est, substantia est," potest esse negatio cause quasi formalis : et sic est vera propositio, et tenet intellectus Magistri qui est verus, et est Augustini. Vel, potest esse negatio sub causalitate, ut causalitas sit negationis, ut dicunt sophiste : et sic falsa est propositio, et patrocinatur Pictaviensis. Et primo modo sernsus est, Non quo Pater est, Deus est, id est, paternitas non est causa quasi formalis qua Pater est Deus, sed deitas: et hoc verum est se~ cundum intelligendi rationem. Secundo modo sensus est, Quo Pater est, hoc est causa quod non est Deus : quia tunc separatio cadit inter id quo Pater est et Deus : et sic paternitas non esset Deus, ut dixit Gilbertus.
On this page