Text List

Articulus 8

Articulus 8

An personalia adjectiva vicinius aliquo modo se habent ad notiones quae conventunt cum ipsis, quam ad alias ?

ARTICULUS VIII. An personalia adjectiva vicinius aliquo modo se habent ad notiones quae conventunt cum ipsis, quam ad alias ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, G, "Ideoque licet paternitas et filiatio sint in divina essentia, etc."

1. Potest enim dubium esse, Utrum personalia adjectiva vicinius aliquo modo se habeant ad notiones quae conveniunt cum ipsis secundum rationem, ut generatio ad paternitatem, quam ad_ filiationem vel spirationem ? tunc enim videtur, quod illa personalia talibus notionibus possunt convenire.

2. Item, Paternitas, et hoc verbum, generat, dicunt idem, ut omnes Doctores tradunt;: ergo cum idem praedicetur de se, videtur quod possum dicere, paternitas generat.

Item, Paternitas est Pater: Pater generat : ergo paternitas generat, videtur quod procedit ex immediatis: quia proprietas immediata est persona, et actus notionalis immediatus est persone : ergo persona potest esse medium concludendi actum notionalem de notione.

3. Item, Cum dicitur, generat, nihil est de intellectu verbi nisi suppositum et actus: suppositum potest praedicari de notione, actus autem est idem cum notione : ergo ex neutra parte impeditur : ergo possum dicere, quod paternitas generat, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Si paternitas generat, ideo quia ipsa est Pater: tunc multo magis essentia generat, quia ipsa est Pater, et ab ipsa habet Pater virtutem generandi, hoc modo quo dicitur causa sine qua non, quia nisi essentia divina esset, virtutem generandi non haberet : sed hoc falsum est: ergo et illud.

2. Praeterea, Generatio est actus nature et substantia, ut dicit Damascenus et Hilarius : notio autem non dicit ut substantiam, sed ut in alio ens.

Solutio. Dicendum ad primum, quod nullus actus distinctivus persone convenit notioni, nec aliquod adjectivum quocumque modo significatum, dummodo sit adjectivum personale, ut prius habitum est: et vicinitas rationis illius non potest hoc causare, quia illa non est causa identitatis, sed potius habitudo subjecti ad hoc quod inest, ut prius dictum est: quia in illa habitudine simplicitas causat identitatem : illam autem non habet notio ad actum, sed potius notio dicit rationem secundum quam talis actus convenit persone agenti, ut paternitas est ratio quare Pater generat.

Ad aliud dicendum, quod licet sit idem re, non tamen significatur ut idem : et ideo non est idem attribuendo et sup~ ponendo.

Ad aliud dicendum, quod licet generat non dicat plus in re dicta, dicit tamen plus in modo dicendi: quia dicit suppositum, non ut ens per se tantum, sed ut substantiam a qua egreditur actus, et in illa comparatione non convenit notioni omnino. Similiter dicit notionem ut actum, et non ut dispositionem quiescentem in agente, ut sit ratio actus : et ideo iterum ex parte illa non omnino convenit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8