Articulus 1
Articulus 1
Utrum persona sit essentia, vel non, sicut dixit Gilbertus Porretanus ?
Incidit autem hic questio Gilberti Porretani, cui iste error imponitur, licet postea se correxerit, Utrum persona sit essentia ?
Videtur autem, quod non : quia 1. In nulla natura affirmatio et negatio simul verificantur de eodem : si ergo persona est essentia, persona et essentia sunt idem in re: sed persona est incommunicabilis, essentia autem est communicabilis : ergo de eodem in re verum est dicere, quod ipsum est communicabile et non communicabile, et commune et non commune, et proprium et non proprium, et distinctum et non distinctum, et relatum etnonrelatum, et hujusmodi omnia : cum igitur hoc sit impossibile, videtur quod impossibile sit personam et es~ sentiam omnino esse idem in re. Si forte dicas, quod secundum aliquid convenit ei unum, et secundum aliquid alterum: tune sequitur, quod idem ibi sit unum et alterum, et sic non esset penitus idem.
2. Item, In divinis remanent duo predicamenta, quorum neutrum transit in alterum, scilicet substantia, et ad aliquid: nulla autem duo praedicamenta sunt nisi per hoc quod unum non est alterum : ergo ad aliquid non est substantia : persona est ad aliquid, quia Pater ad Filium : ergo Pater non est substantia divina.
3. Item, Essentia in aliqua habitudine se habet ad personam : aut ergo ut idem omnino, aut ut aliquo modo differens. Si ut idem omnino : ergo Pater omnino idem est quod essentia, et Filius omnino idem est quod essentia : sed quecumque uniet eidem omnino sunt eadem, ipsa inter se sunt eadem, ut dicit Philosophus : ergo Pater est Filius : et haec ra+ tio videtur innui in Littera, quod scilicet ista induxit Gilbertum ad hoc quod hoc diceret.
4. Item, Philosophus dicit, quod quantulamcumque differentiam attulerimus, ostendentes erimus quod non idem, ad minus ostendemus quod non omnino idem : sed dicimus essentiam communem re, proprium autem re dicimus esse Patrem : ergo differentia realis invenitur : ergo non sunt omnino idem persona et essentia.
5. Item, Communis animi conceptio est, differentes hypostases omnino idem sibi realiter non posse participare : quia, detur quod omnino idem : ergo conveniunt in eo quod est omnino idem : ergo cum hoc in omnibus sit, facit omnino idem : et sic non essent plures hypostases : ergo haec est vera, quod differentes hypostases omnino idem sibi non participabunt : habent autem naturam vel essentiam unam tres divine hypostases : ergo essentia non est idem sibi.
6. Item, Philosophus dicit, quod a prima substantia nulla omnino erit predicatio : sed, sicut habitum est supra‘, persona est ut prima substantia : ergo non predicatur de aliquo: ergo nec de essentia praedicabitur, ut dicatur, Essentia divina est Pater.
7. Item, Sepe habuimus, quod Pater divina essentia est, et quod est ibi constructio secundum causam formalem : ergo essentia divina se habet ad hypostasim, sicut forma ad formatum. Inter illa autem oppositio est cause et causati: cum igitur causa et causatum numquam sint idem, essentia et hypostatis numquam erunt idem. Hic autem inducit Gilbertus, vel potest inducere sophismata Prepositivi, quae supra posuimus?. Detur enim, quod essentia sit persona : tunc haec erit vera, essentia est Pater : Pater autem alicujus est Pater : et non nisi Filii : ergo essentia est Pater Filii : go genuit Filium.
Item, Aliquo est Pater: non nisi pa~ ternitate : ergo paternitas inest essentiae : ergo determinat eam.
1. Dicit enim Gilbertus super librum Boetii de 7rinitate ; Deitate qua Deus est, non quae Deus est. Aut ergo aliquid ma- jus est, aut aequale, aut minus Deo. Patet, quod non est majus. Si autem aequale. Contra : AEquale non facit sibi aequale : quia non est potens in ipsum : ergo hec deitas non facit Deum. Si minus: ergo Deus degenerat, fiendo Deus per illud, quod iterum absurdum est : ergo deitas est ipse qui Deus est : ergo est hypostasis et persona.
2. Item, Si non est idem : ergo persona est composita ex illo, et allio quodam: ergo non est simplex, quod hereticum.
3. Item, Omne compositum resolubile est in sua componentia ut priora se et simpliciora : ergo Deus esset resolubilis in alia priora se et simpliciora, et sic nec primum esset nec simplex, quod absur= dum est.
4. Item, Omne compositum esse suum habet ab alio vel ab aliis : ergo Deus esset jam factura alterius Dei prioris se, quod falsum est.
Soxrutio. Patet cuilibet, quod ultime rationes necessari# sunt, et prius inducte sophistice : et hoc postea videns Gilbertus correxit dictum suum, in quo etiam, ut dicetur, prius sensum sanum habuit, licet incauta verba protulerit.
Dicendum ergo et credendum simpliciter, quod propter finem simplicitatis Dei, non differunt in eo esse et quod est, et essentia et persona re: differunt tamen in modo supponendi et attribuendi.
Si autem queras, Unde hoc fiat, cum omnino idem sit re, quod diversa attribuuntur ? Dicendum, quod illa simplici= tas privat compositionem per hoc quod tollit diversitatem ab eis quae sibi in eodem uniuntur : et siilla diversa remanerent, tunc facerent compositionem sicut forma et materia in compositione : sed licet sic tollat compositionem, tamen veritatem uniuscujusque eorum non tollit, sicut supra diximus de attributis °, Licet enim sapientia Dei sit idem cum sub- stantia propter simplicitatem, tamen sapientia Dei verissime sapientia est: aliter enim nonaliquid esset in Dei sapientia, quod non esset in Dei essentia. Ita et haec simplicitas persone non tollit veritatem hypostasis, nec veritatem nature : et ideo remanet illa communicabilis.
Et per hoc patet solutio ad primum : quia licet persona et essentia sint idem, tamen utrumque retinet ea quae sunt de ratione sua propria : et ita contradictoria non referuntur ad idem in ratione illa qua realiter ratio est, quia realiter incommunicabile convenit persone, et realiter communicabile convenit nature, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod non remanent ibi modi praedicandi per hoc quod relatio est accidens,quia quoad hoc transit im substantiam : sed per hoc quod ad alterum est, et hoc est proprium persone, non impediente simplicitate : quia simplicitas veritatem nature non tollit, sed tantum diversitatem communicabilis et incommunicabilis quae sunt in eodem.
Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum teneret, si essentidem omnino: ita quod unum virtute sue nature et identitate rationis esset idem cum altero: sed hac retinent rationes diversas, eo quod vere incommunicabile est unum, et vere communicabile est alterum : et ideo cum ratione ejus quod incommunicabile est, Pater opponatur Filio relative : et similiter Filius ratione ejus quod est incommunicabile, opponatur Patri relative : non sequitur, quod unus sit alius, sed tantum quod sit idem sibi in substantia. Et huic aliquod simile imaginari possumus in puncto et unitate : ponamus enim punctum per id quod est, uniri unitati per id quod est: et tamen retinere utrumque proprietatem nature sue : dicimus, quod punctum cum unitate omnino idem est in substantia et essentia : et tamen opponetur eiin rela- tione ad continuum : quia unitas habet relationem ad discretum : et tunc sequitur, quod habens relationem ad continuum, omnino idem sit in substantia habenti relationem ad discretum secundum quod hujusmodi. Simile tamen illud deficit, sicut omnia similia terrena.
Ad aliud dicendum, quod vim faciendo in differentia, vera est propositio : sed per hoc quod essentia est communis, ponitur potius convenientia quam differentia : sicut si probamus animal esse genus, et esse genus hominis, per hoc magis probamus quod sit homo, quam quod differat ab homine : et si esset simplex, probaremus per hoc quod est commune ad hominem, etiam quod esset idem homini : unde naturam esse communicabilem non ponit causam differentiae, sed potius unitatis et convenientiae cum omnibus personis in quibus est.
Ad aliud dicendum, quod non est communis animi conceptio, nisi in natura in qua guo est differt a quod est : et in illa necesse est multiplicari quo est secundum esse, secundum quod multiplicantur hypostases sive quod est: sed in divinis non est ita : ergo non oportet ibi illud. concipere. Ad id per quod probat, patet solutio per ante dicta : quia licet simplicitas faciat identitatem persone et essentiae : non tamen tollit veritatem utriusque : et ideo quoad rationem persone quae realis est, eo quod est vere proprietatis et hypostasis, adhuc ille hypostases sunt plures.
Ad aliud dicendum, quod hoc nihil est : quia a prima substantia non erit predicatio secundum coordinationem predicabilium in genere : et hoc intendit Philosophus dicere: sed quod ipsa de nullo vere praedicetur, non intendit : in divinis autem etiam de communi potest predicari, sicut supra ubi haec questio tractata est, ostendimus .
On this page