Text List

Articulus 2

Articulus 2

ARTICULUS II. Uirum persona differat a natura secundum intelligentiae rationem ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : "Non tamen diffitemur aliquam distinctionem habendam fore per intelligentiae rationem. etc."

Aut enim aliquid subest huic intelligentiae rationi, aut nihil. Si nihil: tune erit cassa et vana. Si aliquid tunc est differentia secundum rem, et non secundum rationem tantum. Ad Hoc dicendum, quod aliquid re- spondet in re. Unde notandum, quod in inferioribus cum natura communis est in supposito, dupliciter significatur secundum rem, scilicet ut diversa quando dicitur, natura est simplex, et Socrates est compositus : et significatur ut aliquid sibi conveniens quod non convenit Socrati, ut cum dicitur, quod praedicatur de pluribus, Socrates autem de uno vel de nullo. In divinis autem natura non potest significari ut diversa a persona, quia idem est: tamen realiter aliquid convenit ei, quod non convenit persone, et e converso : et ideo dicunt Doctores, quod supposita natura, non supponitur persona, et super illud fundatur intelligentia ratio.

Et nota, quod ab hoc loco trahitur ilud multum vulgatum, quod distinguitur secundum intelligentiae rationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2