Articulus 14
Articulus 14
An in Deo esse est in Dei cognitione esse ? et, Quare sicut dicuntur idee plures, vel rationes, non dicuntur scientiae, vel sapientiae plures, vel verba plura? et, Quomodo differunt paradigma, exemplaria, idex, et rationes ?
ARTICULUS XIV. An in Deo esse est in Dei cognitione esse ? et, Quare sicut dicuntur idee plures, vel rationes, non dicuntur scientiae, vel sapientiae plures, vel verba plura? et, Quomodo differunt paradigma, exemplaria, idex, et rationes ?
Deinde queritur de hoc quod dicit: "In Deo sunt omnia, vel cum Deo, vel apud Deum, vel in eo vita, etc."
Irem queritur, Quare dicuntur idex plures vel rationes, et non sapientiae, vel scientiae plures, vel plura verba ?
Item, Cum dicam paradigmata, et exemplaria, et ideas, et rationes plures ? Penes quid attenditur differentia horum quantum ad nomen?
Solutio. Dicendum, ut supra habitum est, quod pluralitas idearum vel - rationum potius est consignificata per respectum ad res, quam significata in hoc quod est idea, vel in hoc in quo est idea. Sapientia ergo, et ars, et scientia, cum magis se teneant ex parte sapientis et essentiae divine, quam ex parte rerum de quibus sunt, quia sapientia, ars, et scientia, dicunt habitus quiescentes vel sitos in anima: patet, quod non possunt pluraliter significari, Et similiter verbum non dicit relationem nisi ad eum cujus est verbum : idea autem et ratio et exemplar non sic: et ideo consignificatam habent pluralitatem.
Ad aliud dicendum, quod paradigma dicitur a xapa quod est jurta, et deype quod est docens, quasi docens per illud quod juxta est, sicut est forma ligni in calcei figura: et ideo quia extra sunt idee, dicuntur paradigmata : et ideo Boetius vocat formas quae sunt in materia, imagines illarum, quia imago imita- tur: ergo illas formas vocat, quia foris manent, et formantes sunt. Species etiam vocantur gquandoque secundum quod referuntur ad cognitionem. Hxemplar autem est proprie ad cujus similitudinem aliquid fit per respectum ad ipsum, etnon per extensionem super ipsum: unde ides dicuntur exemplaria secundum quod. ad ipsas in se respicit artifex nature, quando formas nature producit. Idea vero dicitur ab idos‘ Grece, quod sonat primam formam, sicut hyle sonat primam materiam: et quia ille potentiae sunt et foris manent, ideo ide per respectum ad formam dicuntur. Ratio autem pertinet ad finem: quia a fine sumitur nomen et ratio rei, ut dicit Philosophus. Et ideo per respectum ad finem operis dicuntur rationes ea quae sunt in mente divina.
On this page