Text List

Articulus 13

Articulus 13

An creature dicuntur pulchre secundum quod sunt in actu existendi, vel secundum quod sunt in divina mente ?

ARTICULUS XIII. An creature dicuntur pulchre secundum quod sunt in actu existendi, vel secundum quod sunt in divina mente ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Pulchritudo agri mecum est, etc."

Sicut enim dicit Tullius, Pulchritudo consistit in commensuratione : constat autem, quod commensurari et proportionari non convenit creature nisi in actu existenti: ergo non convenit ei secundum quod est in mente Creatoris.

Av Hoc dicendum, quod pulchritudo dicitur proportio exemplaris, non ita quod dicam proportionari Creatorem creature, sed quia propriis unumquodque exit rationibus idealibus : et ideo dicuntur tunc pulchre res in Creatore propter remotionem ab his quae deturpant, sicut privationes due, scilicet quia est post nihil, et ideo vertibilis creatura ° et illa privatio quae est in materia et materialitas et mutabilitas et compositio: ista enim omnia deturpant esse creature, et consequuntur ex privatione, . sicut diversitates negationem ° consequuntur, et diversitatem compositio, et mutabilitas unius ad aliud: haec enim creatura non accipit a Creatore, sed incidunt in eam, ex eo quod educitur in esse postquam nihil fuit. Unde etiam Manicheus non videns qualiter ista conse quuntur ex privatione, posuit quod ista essent a Deo tenebrarum. Quod autem ita sit ut dictum est, accipitur a Boetio in libro de Consolatione philosophiae, qui sic dicit : "Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus [ipse Mundum mente gerens, similique imagine, [formans".

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13