Articulus 1
Articulus 1
An omnia esse in Deo, conveniat potentiae vel sapientiae vel voluntati, vel omnibus his ?
ARTICULUS I. An omnia esse in Deo, conveniat potentiae vel sapientiae vel voluntati, vel omnibus his ?
Ad intellectum autem solutionis Magistri quam ponit in primo capitulo quod continet primam partem, oportet inquirere duo, scilicet utrum-—omnia esse in Deo conveniat potentiae, vel sapientiae, vel voluntati, vel omnibus his ?
Secundo, In quo differant hac tria, esse in Dei scientia, et esse in Deo cognoscente, et esse in Deo ?
Ad pRIMuM proceditur sic : 1. Nihil est in Deo secundum naturam propriam nisi ipse Deus. Aut ergo relinquitur, quod nihil sit in Deo absolute, aut quod secundum potentiam insit: non autem secundum potentiam materi#, quia ipse non est materia alicujus : ergo secundum potentiam cause efficientis inerit ei omne quod inesse dicitur : ergo non secundum sapientiam, et voluntatem.
2. Item, Est accipere causam actu agentem, et illi respondet effectus in actu : et est accipere causam potentem agere, et illi respondet posse fieri causatum. Cum igitur ab aeterno res fuerint in Deo, non secundum actuale esse, sed secundum hoc quod poterant fieri, fuerunt in Deo : sed illi respondet potentia cause : ergo quoad potentiam res in Deo sunt, ut videtur.
1. Res in Deo sunt per ideam et rationes : idee autem et rationes ad sapientiam et intellectum ordinantur : ergo res sunt in Deo secundum sapientiam.
2. Item, Augustinus supra ‘ dixit, quod Filius est verbum Patris, et ars plena rationum omnium viventium. Cum igitur rationes vive et quae vita sunt et lux, ordinem habeant ad intellectum et ad sapientiam, videtur quod res sint in Deo quoad sapientiam.
3. Item, hoc videtur ex intentione Magistri : quia hic in tractatu de scientia divina, ipse determinat qualiter res sunt in Deo : ergo videtur, quod gratia scientiae sintin Deo.
1. Dicit enim Damascenus, quod creatio est opus voluntatis: cum igitur illius sit producere creaturam, in quo ipsa est creatura, videtur quod creatura sit in voluntate.
2. Item, In omni motu voluntario et opere principium est voluntas : cum igitur res sintin Deo sicut in suo principio, videtur quod magis sint in Deo ratione voluntatis, quam sapientiae, vel potentiae.
Solutio. Dicendum,. quod cum res sint in Deo vita, et lux, et hoc ratione intellectus practici, necessario supponuntur tria, scilicet scientia operabilium, et potentia ordinata ad opus, et voluntas operis. Et ideo dicendum, quod proprie loquendo res sunt in Deo sciente, potente, et volente productionem earum : formalem tamen respectum non ponunt nisiad scientiam : et ideo Ma~ gister innuit, quod sunt in Deo quoad scientiam. Sunt enim tria in re secundum quod exit ab artifice, scilicet operatio sive. productio rei, et esse, et ratio rei operate vel operande. Et cum res quoad operationem referatur in artificem, refertur tunc proximus secundum rationem ad potentiam, et quoad esse rei proxime refertur ad voluntatem quae contentiva est esse et dativa, quia ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Bonum est diffusivum sui et esse . Si autem consideratur quoad rationem, tunc ipsum est exemplatum ab arte artificis, et relatio ejus erit ad sapientiam. Magister ergo videns, quod operatio rei et esse nec sunt in Deo, nec ab aeterno, sed. ratio tantum : dicit in Deo esse res quoad sapientiam, quae respondet rationi rei. Si tamen totum consideretur quod exigitur ad rei productionem, et esse, et rationem, tunc res sunt in Deo cognoscente, et potente, et volente: et sic planum est respondere objectis salvando intentionem Magistri.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicimus Deum non actu agere, sed potentia ab a&terno, non intelligitur de potentia quae dividitur contra scientiam et voluntatem, sed de potentia in communi : et ideo illa objectio soluta est.
Ad aliud dicendum, quod potentia respondet ei -quod -potest esse quantum ad fieri rei : sed non quoad rationem secundum quam creatura fuit ab aeterno in Creatore.
Ad id quod objicitur de voluntate, dicendum quod voluntas secundum rationem intelligendi, primus motor est: non tamen in ipsa voluntate est ratio operis secundum quam creatura dicitur esse in Deo. Unde Damascenus intendit, quod creatio sit opus voluntatis, ad quam movet voluntas, et non natura sicut ad generationem Filii.
On this page