Articulus 2
Articulus 2
An idem sit esse in Deo cognoscente, et ejus scientia ?
1. Scientia nihil aliud est quam assimilatio scientis ad rem scitam per rationem sciti et speciem : ergo nihil est in scientia Dei, cujus ratio non sit in Deo sciente : et hoc est esse in Deo : ergo hec tria idem sunt, scilicet esse in scientia Dei, et in Deo sciente, et in Deo.
2. Item, Dicit Augustinus in libro XV de Zrinitate quod nosse est notitiam rei apud se tenere : ergo a simili scire est scientiam rei apud se tenere: sed idem est esse in scientia Dei, quod Deum scire rem aliquam : sicut idem est esse in scientia mea, quod me scire rem aliquam: ergo esse in scientia, est notitiam rei apud se habere: sed cujuscumque notitia est apud scientem, illud secundum illam notitiam est in sciente : ergo idem sunt haec duo, esse in scientia, et esse in sciente : ergo idem sunt si referantur ad Deum ut dicatur esse in scientia Dei, et esse in Deo sciente.
3. Item, Nihil est esse in Deo, nisi rationem notitiae rei esse in ipso: et hoc fuit esse in sciente : ergo idem est etiam tertium cum illis duobus.
SED CONTRA : 1. Mala sunt in scientia Dei, ut hic in Jattera dicitur : non tamen sunt in Deo: ergo non est idem esse in Deo, et in scientia Dei esse.
2. Item, Quidquid quocumque modo habet rationem in sciente speculative vel practice, hoc est in sciente : sed non suntin Deo (ut habetur in fine istius distinctionis) nisi quorum est au— ctor: ergo non est idem esse in Deo, quod esse in Deo cognoscente: quia non omnia quae speculative scit, operabitur Deus, vel erit eorum auctor.
Solutio. Dicendum, quod haec tria se habent sicut superius et inferius : quia quecumque sunt in Deo, sunt in Deo cognoscente, et in scientia Dei : sed non convertitur. Dicuntur enim proprie esse in Deo, quae sunt in eo vita et lux, eo modo quo supra expositum est : sed in Deo cognoscente sunt quae speculative vel practice scit. In scientia autem suasunt quae per se vel per accidens scit, sicut mala quae cognoscit, ut dicit Augustinus, quia ea in se non invenit : et quia ab arte quae ipse est, deformantur.
Ad primum ergo dicendum, quod scientia rei est duobus modis, scilicet ejus quod est per se scitum: et de hoc verum est quod objicit. Est etiam scitum per accidens, ut privatio, et illi non est assimilatio, sed cognoscitur per suum oppositum: sicut dicit Philosophus, quod rectum est judex sui et obliqui : rectum recto cognoscimus et ipsum obliquum : et ideo non est idem omnino esse in scientia quocumque modo, et esse in Deo sciente : quia ad esse in scientia non exigitur assimilatio scibilis ad scientem, sed ad esse in sciente exigitur.
Ad id autem quod ulterius objicitur, quod easunt in Deo, quorum rationes sunt in sciente : dicendum, quod non est verum : sed potius ea sunt in ipso, quorum ipse causa operativa est. Non autem omnia operatur quorum habet scientiam : quia multorum aeternorum habet scientiam quae non operatur, et multorum habet scientiam quae numquam operabitur, ita ut multitudo ad attributa referatur: hac enim si dicantur esse in Deo, erit #quivoce modus ad esse creaturam in Deo, ut patet per se cuilibet.
Ad aliud dicendum, quod nosse est apud se notitiam tenere quocumque modo vel per se, vel per aliud : et ideo non sequitur quod postea infertur, quod illius ratio sit in ipso quod novit : quia quandogque non habet rationem, sed per oppositum cognoscitur: et ideo Deus bene scit mala, et sunt in sua scientia mala : non tamen videtur concedendum, quod sint in ipso cognoscente, vel in ipso.
On this page