Articulus 14
Articulus 14
An Spiritus tam creatus quam increatus potest dici esse in loco ? et, Utrum duo spiritus possunt esse in eodem loco ?
ARTICULUS XIV. An Spiritus tam creatus quam increatus potest dici esse in loco ? et, Utrum duo spiritus possunt esse in eodem loco ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Dict, nist stultissime nequit, Spiritum sanctum non habere locum, etc."
1. Videtur enim ex hoc quod hic dicitur, quod non obsistat ad essendum in eodem loco nisi corpus corpori, eo quod duo corpora non possint esse in eodem loco, ut probant Philosophi : ergo secundum hoc duo spiritus creati possunt in eodem loco. Et si duo : ergo infiniti, vel omnes, quia non est major ratio de duobus, quam de infinitis : hoc autem negatur ab omnibus communiter.
2. Item, Si duo spiritus creati non possunt esse in eodem loco : aut hoc est quia sunt spiritus, aut quia sunt creati. Si quia spiritus : ergo spiritus qui est Deus, et spiritus qui est anima, non possunt esse in eodem loco, quod falsum est. Si autem quia creati: ergo anima et corpus cum ambo sunt creata, non poterunt esse in eodem loco, ut videtur, quod iterum falsum est : ergo duo spiritus possunt esse in eodem loco.
3. Item, Majoris compositionis sunt spiritus et corpus, quam spiritus ét spiritus : si ergo spiritus et corpus possunt esse in eodem loco : ergo multo magis duo spiritus creati poterunt esse in eodem loco, ut videtur. Si dicatur, quod Deus et spiritus creaius sunt in eodem loco, spiritus autem duo creati non pos~ sunt esse in eodem loco propter confusionem : hoc irrationabile est : quia major exigitur distinctio creati ad increatum, quam creati ad creatum. Si ergo creatus cum creato non potest esse in eodem loco propter confusionem, multo minus creatus poterit esse cum increato in eodem.
4. Dicit enim Philosophus in quarto Physicorum, quod neque unam differentiam habemus puncti, et loci puncti : cum igitur Angelus, vel quilibet alius spiritus, sit indivisibilior quam punctum, eo quod non habet positionem in continuo quam habet punctum, videtur quod nullus Angelus sit in loco.
2. Item, Locus et tempus sunt quantitates : ergo locus est terminus locati, et non intra, ut patet per se : ergo extra: ergo necesse est, quod aliquid terminetur adipsum intra se contentum : ergo contentum habebit terminum ejusdem rationis et quantitatis cum ipso : talis autem terminus non est nisi quanti corporis : ergo nihil est in loco nisi quantum corpus : non ergo Angelus.
3. Item, Nos possumus loqui de loco dupliciter, scilicet mathematice, et naturaliter. Si loguamur mathematice, tunc erit centrum loci et locati, et copulantur ad communem terminum particule lo- cati, ad quem etiam particule loci copulantur, ut dicit Boetius in commento libri Predicamentorum. Sic autem non possumus dicere Angelum vel spiritum esse in loco. Si autem nos loguamur de loco physice, tunc locus erit locans in se ratione alicujus nature quam habet, per quam in se inclinat locatum in motu : sicut videmus leve ascendere sursum, quia ibi generatur et salvatur sua species : el grave descendere deorsum, propter hoc quod ibi generatur: et sic iterum derisorium est dicere, quod spiritus creati sint in loco.
4. Item, Omne quod determinat sibi locum, determinat eum ad aequalitatem sibi: nihil autem alii est aequale, nisi in quo eadem est ratio quantitatis quae est in alio : sic autem Angelus non habet se ad locum corporalem : ergo, etc.
5. Item, Quantus est locus Angeli ? Si enim est alicujus quantitatis, tuncnon potest esse in minori, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit in loco. Si forte dicas, quod est in loco per accidens, scilicet assumpto corpore, sicut et anima : de hoc nos non querimus hic. Si autem dicas, quod est in loco per diffinitionem operis sui, scilicet quod opus suum est in hoc loco, et non in alio : secundum hoc etiam Deus est diffinitus in loco : quia opus ejus est hic, et non alibi, quod falsum est : ergo haec non est causa, quod Angelus dicitur esse in loco.
Solutio. Dicendum, quod aliqua multipliciter dicuntur esse in loco. Quedam enim per se et secundum naturam indigent loco salvante et continente, sicut omnia generabilia et corruptibilia : et hoc duabus de causis : quarum una et precipua est : quia talium ultima determinata sunt contrarietate agente et patiente : et nisi esset salvativum contentivum extrinsecus, propter continentiam passionum ipsarum continuam haberent in ultimis defluentiam et deperditionem.
Et si tu queras, unde habet locus istam proprielalem, quod salvat locatum : cum etiam ultimum locantis corporis sit habens contrarietatem, et ita magis pugnando videatur corrumpere, quam salvare ? Dicendum, quod Jocus ille qui est ut vas locans, habet hoc ab influentia loci simpliciter : locus autem simpliciter prout est salvans non est nisi duplex, scilicet simpliciter sursum in contactu circumferentiae orbis lunae : et simpliciter deorsum quod est esse in centro, quod habet salvandi naturam a toto orbe a quo eequaliter respicitur semper. Alia causa est, quod quaelibet res debilior est in extremis, quam sit in intrinsecis sibi : et ideo natura in extremis determinat ei continens. Hoc modo loquendo de loco, motus est ad locum, et ex ipso : et nihil est in loco, nisi generabile et corruptibile : nec aliquid movetur ex ipso, nec ad ipsum, nisi mobile motu recto : et orbis lune et omnia superiora hoc modo in nullo loco sunt.
Alio modo possumus loqui de loco prout est spatium mathematicum, ut videtur velle Boetius : et sic habet continere, sed non salvare : quia suum continere non erit nisi extrinsecus ambire : et hoc modo dicimus omnia corpora loco circumscribi praeter spheram ultimam.
Tertio modo loquimur de loco prout in ipso est distantia situs, licet non includat: et hoc modo dicimus etiam ultimam spheram esse et moveri in loco secundum formam, et non subjecto, ut dicit Philosophus in fine sexti Physicorum. Et exponit commentum, quod hoc est secundum quod signantur in circumferentia circuli altitudinis. In illis enim accipitur altitudo diversa secundum situm, licet totum subjectum sphere semper maneat in eodem loco: sicut enim dicit Philosophus, Non est eadem circulatio secundum formam ab a accepta, ei que accipitur a xs, vel ac. Nullo istorum modorum dicitur spiritus creatus in loco.
Alio modo loquimur de loco per accidens, cum dicimus, Nobis existentibus in loco, sunt in eodem loco accidentia et forme quae in nobis sunt: et sic iterum Angelum non dicimus esse in loco : quia sic semper assumeret corpus, quando esset in loco. Sed dicimus Angelum esse in loco diffinitive, et per diffinitionem operis : quia scilicet opus nec ex parte efficientis, nec ex parte effecti, refertur extra locum in quo est per consequens : igitur intelligitur intra hune locum esse substantia operans : et hoc est quod dicit Damascenus, quod ita est hic, quod non alibi.
Er Ad Hoc dicendum est, quod. licet opus Dei diffiniatur ex parte operis operati, et super quod operatur Deus: ut est homo vel anima: tamen opus operans non diffinitur : quia hoc est substantia Dei, et est ubique sicut et ipse: Angeli autem opera et ex parte substantiae operantis, et ex parte operis operis operati, et ex parte ejus super quod vel circa quod operatur, in loco diffiniuntur : et non refertur locus ad ipsum secundum quantitatem majorem vel minorem, sed ut diffiniens, hoc est, distinguens a loco alio.
Ad id quod primo queritur, Utrum duo spiritus possint esse in eodem loco ? Concedo cum Doctoribus quod non: et hoc propter confusionem operationum, non propter obsistentiam nature ad locum corporalem, quia illum non replent.
Ad Hoc quod objicitur contra hoc, dicendum quod Dei operatio operans, non potest confundi, nec discerni: confundi non potest, quia ipsa est essentia operantis distincta nulli commiscibilis : discerni autem non potest, quia non refertur ad hunc locum, ut distinctio loci ponatur ex parte sui operantis, sicut in aliis que creata sunt: sed potius uno modo se habet ad quemlibet locum, licet non eodem modo se habeant loca et locata ad ipsum in eis operantem : et per hoc patet solutio ad omnia objecta preterquam ad hoc, utrum impediantur in quantum sunt spiritus, vel in quantum sunt creati. Et dicendum ad hoc quod impediuntur in quantum sunt spiritus creati: quia sic habent essentiam lmitatam, quae non potest referri ad opus in omni loco.
On this page