Text List

Articulus 13

Articulus 13

An Deus bene dicatur habitare apud se, et esse apud se ?

ARTICULUS XIII. An Deus bene dicatur habitare apud se, et esse apud se ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem: "Apud se habitat, et apud se est."

Dicit enim Glossa super principium Joannis, 1, 1: Verbum erat apud Deum, ut alius apud alium : ergo videtur, quod ly apud notet distinctionem personalem vel substantialem : non autem Deus a se sic distinguitur : ergo apud se non dicitur esse proprie.

Solutio. Ad hoc dici potest, quod Glossa in principio Joannis non accipit distinctionem personalem a virtute prepositionis, sed a proprietate Filii que ibi significatur, cum dicitur, Verbum : et ideo quando prepositio sine illis accipitur in divinis, non notat talem distinctionem : unde exponi habet hic quasi negative sic, apud se, id est, non extra se, vel apud alium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13