Articulus 17
Articulus 17
Quomodo Deus inest omnibus et non inquinatur ?
Posset etiam queri, quae sit causa, quod afficitur anima a passionibus corporis sibi conjuncti, sed non inguinatur : radii autem solares non afficiuntur, nec inquinantur, sed tantum situaliter tangunt : Deus autem nec afficitur, nec inquinatur, nec situaliter tangit, sed omnibus inest ?
Et ad hoc dicendum, quod unio natu- ralis inter animam et corpus est causa affectus: quod autem non habet materiam communem cum corpore ex qua sit, haec est causa, quod non inquinatur. Radii autem nec uniti sunt, nec habent materiam unam in genere potentie ad motum et ad mutationem : sed tamen determinantur situ per se, si sunt corpora: vel per accidens, si non sunt corpora : et ideo tangunt quidem : sed nec af- ficiuntur, nec inquinantur. Deus autem nec unitur per naturam, nec materiam habet, nec situm : ergo nec afficitur, nec inquinatur, nec tangit situaliter : attingit tamen per essentiam, presentiam, et potentiam a fine usque ad finem fortiter quoad effectum, et disponit omnia suaviter quoad boni participationem, et dat unicuique secundum suam capacitatem,
On this page