Articulus 18
Articulus 18
Utrum idem sit esse in loco, et esse locale? et, Quomodo conveniant Deo, spirituit creato, et corpori?
ARTICULUS XVII. Utrum idem sit esse in loco, et esse locale? et, Quomodo conveniant Deo, spirituit creato, et corpori?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Locale esse non est nisi relatione loci ad locatum : et haec relatio importatur, cum dicitur, hoc est in loco : ergo videtur, quod sint idem haec duo.
2. Item, Intempore esse, est temporale esse : ergo cum locus sit quantitas mensurans extra, in loco esse non est nisi locale esse.
Item, In tempore esse est quedam parte temporis mensurari, ut dicit Philosophus : ergo in loco esse, erit loco mensurari : similiter ergo cum omne tale locale sit quod loco mensuratur, erit idem locale esse etin loco esse.
3. Item, Locus cum non sit substantia, erit accidens : accidens autem denominat id cujus est accidens : cum igitur locus non sit accidens nisi locati, ut videtur, denominabit ipsum : denominativum autem illud importatur per locale: ergo videtur, quod idem sit esse in loco et esse locale.
4. Item, Quidquid est in loco, locatum est in loco : sed quidquid est locatum in loco, locale est : ergo quidquid est in loco, locale est. Prima patet per se. Secunpa probatur : quia locale esse nulli attribuitur nisi per hoc quod locatur in loco. In contrarium autem est totum quod habetur in Litfera : quia Deus est in loco, et tamen non est localis in loco.
Sotvutio. Dicendum, quod non est idem in loco esse, et locale esse : quia esse in loco per prius et posterius et aequivoce convenit tribus, scilicet Deo, et spiritui creato, et corpori : si enim dicamus Deum esse in loco sumendo rationem dicti a proprietate loci, tunc Deus erit aequivoce in Iceco, et Angelus, et corpus : quia Deus est in loco dando esse loco et virtutem continendi : spiritus autem creatus erit in loco per posterius, quia scilicet ita est in uno quod non in aliis : corpus autem per se erit in loco cui assignamus principium, medium, et finem secundum locum. Si autem sumamus proprietatem locati, cum dicimus Deum esse in loco: tune non convenit Deo proprie esse in loco, sed per translationem, quae translatio fit a proprietate locati qua replet locum : quia Deus replet spiritualiter, non faciendo distantiam ut corpus, nec distinctus in loco ut spiritus : sed per hoc quod non deest influendo esse loco et locato et omnes virtutes utriusque. Locale autem esse secundum Anselmum in Monologio,estleges loci sequi: leges autem loci sunt terminare locatum distinguendo et continendo extra, ita quod de locato nihil sit extra locum : et hance legem sequitur et spiritus creatus et corpus. Alia lex est circumscribere secundum partes distantie et potestatis : ut pars locati sit in parte loci, et totum in toto : et hance legem sequitur tantum corpus, sed tamen differenter, ut supra per distinctionem habitum est. Alias autem leges adhuc habet locus, scilicet salvare, imimobile esse nisi forte per accidens, connaturalitatem habere ad locatum, et hujusmodi : de quibus legibus hie non indigemus.
Ad prIMUM ergo dicendum, quod hoc verum est, quod leges localitatis, ut ita dicam, non sint nisi ex relatione loci ad locatum : sed non est eadem relatio loci, ut habitum est, ad omne quod dicitur esse in ipso : nec hoc verum est, quod omne quod sit in loco, sit ut locatum in loco : locatum enim proprie non est nisi corpus : cum tamen spiritus creatus diffinitive sit in loco, et non locatus, nec localis, nisi secundum quid, ut dicit in Littera.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod in tempore esse sit temporale esse : quia dicit Philosophus, quod in tempore esse dicitur multis modis : est enim nunc in tempore, ut substantia temporis : et prius et posterius in tempore, ut partes temporis : et multum et paucum in tempore, ut passiones : sed hoc verum est, quod in tempore esse sicut in mensurante, est temporale esse : et similiter bene concedo, quod in loco esse sicut in mensurante, est locale esse : sed per hoc non habebitur, quod esse quocumque modo in loco, sit esse locale.
Ad aliud dicendum, quod locus est accidens non per essentiam existens in locato, sed in locante : est enim locus secundum essentiam suam_ superficies corporis ambientis et includentis aliud corpus : sed etsi denominaret locatum, non oporteret, quod denominaret esse quod est in loco : quia non est idem esse in loco, et esselocatum, ut habitum est.
On this page