Text List

Articulus 30

Articulus 30

Utrum res prius concipiatur repleri a Deo, quam materia a forma, et locus a locato ?

ARTICULUS XXX. Utrum res prius concipiatur repleri a Deo, quam materia a forma, et locus a locato ?

Postea queritur de hoc quod dicit, ibi, P, sub finem: "Similiter desinit esse in quibus ante erat, etc."

Materia enim prima est aliquid entium, et habet se ad formam, et ideo dicitur vacua !: et habetse ad Deum, et quoad hoc iterum nisi in se habeat Deum, dicetur vacua : et iterum locus dicitur vacuus respectu locati nisi habeat ipsum. Queratur igitur, quae istarum repletionum sit prior secundum rationem intelligendi ?

1. Videtur, quod illa est materiae ad formam : quia illa est secundum dependentiam essentialem, aliae autem non.

2. Item, Forma replet materiam per hoc quod essentialiter unitur ei: alia autem non essentialiter uniuntur ei.

Sed conrra : Necesse est quod materia existente locus sit continens materiam : propter quod etiam Hesiodus posuit primam esse repletionem loci: ergo repletio locati prior est quam repletio materiae.

Sed conTRA : Statim posito loco et materia, ponitur Deusin eis continens esse et salvans: ergo videtur, quod illa sit prima.

Soxutio. Concedo ultimam rationem : primo enim est repletio Dei, et secundo repletio forme, et tertio repletio loci secundum rationem intelligendi : quod sic patet. Prius est dans esse quodcumque et continens, quam dans esse hoc distinctum : Deus autem dat esee quodcumque et continet, forma autem dat esse distinctum : unde prius res _ repletur a Deo, et prius dependet magis ad Deum replentem, quam materia ad formam. Quod autem repletio materiae per formam prius sit, quam repletio a locato, patet: quia forma est aliquid rei replens, locus autem nihil est locati.

Item, Forma tantum est in materia: sed res non est in loco nisi per formam et materiam.

Ad primo ergo objectum, dicendum quod illa dependentia non est ad hoe quod materia sit materia, sed ad hoc quod habeat esse actu et distinctum per formam : et licet hoc sit essentiale, tamen non est prius : quia essentiale esse non facit primum, sed potius primum esse secundum ordinem cause presentis et continentis. Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Ad id autem quod objicitur de loco, dicendum quod nisi spatium dicamus locum, ut gquidam dicebant qui ponebant vacuum a corporibus, tamen non separatum, non necessario preintelligitur locus intellecto corpore vel materia corporaliter : et ideo illa objectio procedit ex falso. Nec illa opinio est vera, quod locus sit distantia spatii, ut probatur apud Philosophos: sed locus est extremitas alicujus corporis ambiens in se aliquod corpus : et sic omne corpus est in loco.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 30