ARTICULUS XXIX.
An Deus faciendo aliquid quod prius
non fecit, mutetur ?
Deinde queritur de hoc dicit : "Ad
hoc autem solet opponi, etc."
Videtur enim mutari Deus per hoc
quod facit quod ante non fecit: actio
enim aliquo modo in agente est: et
haec actio hujus rei non ab aeterno fuit.
Sed Hoc sepe solutum est: quia
sicut dictum est, in agente est velle ut
hoc modo fiat, et hoc ab aeterno
immutabiliter uno modo permansit.