Articulus 1
Articulus 1
An praescientia Dei sit causa rerum ?
Et videtur quod sic : 1. Quaecumque enim sic se habent, quod unum antecedit aliud, et posito ipso ponitur sequens, et sublato aufertur: illa se habent ut causa et causatum : prescientia Dei sic se habet ad hoc quod scit quod est antecedens ad illud, et posita ipsa ponitur res in futuro, et ablata aufertur : ergo praescientia Dei est causa rerum. Prima probatur inducendo in omnibus.
Si forte dicas, quod solvit hoc Augustinus per exemplum memoriae preteri-— torum : sequitur enim, si meministi alicujus, quod illud necessario fuit : cum tamen memoria tua non sit causa preteriti. Ista solutio nulla est : quia adhuc illa se habent ut causa et causatum : sed preteritum antecedit memoriam, et causat illam, et ideo tenet illa consequentia ab effectu ad causam : sed praescientia Dei penes res in futuro antecedit eas: . ergo videtur, quod sit causa earum.
2. Item, Futurorum omnium productio spectat ad naturam large sumptam, ita quod includat etiam causam per accidens, quae est casus, vel propositum large sumptum, et includat fortunam : cum igitur natura nihil operetur, nisi quod Deus immediatius operetur : nec liberum arbitrium nisi Deus immediatius operetur idem, erit Deus causa omnium futurorum : non autem est causa per necessitatem naturae operans : ergo per artem et scientiam : ergo scientia Dei est causa omnium futurorum.
4. Item, Scit hoc futurum: ergo de necessitate erit : aut sequitur, aut non. Si non: ergo oppositum consequentis verificari potest cum antecedente, scilicet aliquid non esse futurum, quod tamen Deus scivit esse futurum : quod non potest esse : quia sicut dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophies, haec non esset scientia de futuris, sed opinio fallax : ergo videtur hoc sequi necessario.
5. Si vero dicas illud verum esse de necessitate consequentia, et non consequentis. Hoc nihil videtur esse dictum : quia nos videmus in omnibus in quibus antecedens de natura sua conjunctum est consequenti semper, et est necessarium in se quod causat non necessitate consequentia tantum, sed etiam consequentis : sicut cum dicitur, si homo est, animal est : sed verum est, quod ubi antecedens in se contingens est, ibi non causatur nisi necessitate consequentie. Istud autem antecedens Deum prescire omnia futura necessarium est in se, et semper positum. Si ergo habitudo sui ad sequens est necessaria, videtur consequens habere necessitatem rei, et non habitudinis tantum.
6. Item, Ab omnibus conceditur, quod quam habet Deus, nobilissima scientiarum, et dea scientiarum est, ut dicit Philosophus : nobilissima autem scientiarum est scientia per causam necessariam, et precipue causam simplicissimam et altissimam, et quae scit ipse sciens ‘ ergo Deus scit per illam : ergo sua scientia est causa sciti: ergo sua scientia est causa rei future.
7. Item, Sicut se habet scitum ad scientiam, ita futurum ad praescientiam : sed scitum in ipsa causatur a scientia, ut supra habitum est in Littera : precipue quod est scitum per se, sicut quodcumque quod non est malum : ergo futurum se habet hoc modo ad praescientiam : ergo futurum causatur a praescientia sua.
8. Item, Videtur nihil valere instantia quam ponit Magister de malis, quia malorum scientia non est per causam propriam : malum enim non habet causam et reducitur ad causam per accidens in hoc quod scitur per causam habitus : sicut dicimus medicum scire egritudinem : ergo videtur, cum scientia Dei sit scientia omnium habituum futurorum et scientia per causam, quod debeat concedi quod sua scientia sit causa omnium, licet non eodem modo, ut videtur.
9. Item, Omnis scientia aut est per causam, aut per effectum, aut per signum. Si autem per signum : tune facit opinionem fallibilem, et ut dicit Boetius, hanc nefas est in Deo ponere. Aut ergo erit per causam, aut per effectum. Non autem per effectum : quia Deus scit per seipsum, et ipse non est effectus alicujus sciti : relinquitur igitur, quod sit per causam. Non autem est causa nisi respectu sciti : ergo prascientia Dei directe dicetur causa rei future.
SED CONTRA : 1. Detur, quod sit causa : aut erit mutabilis, aut immutabilis. Si immutabilis in causando, sequetur quod omne causatum ab ipsa immutabiliter eveniat : et sic omne contingens necessarium erit, quod falsum est.
2. Item, Scit se posse facere que numquam faciet : ergo sua scientia non est causa necessaria rerum.
3. Fortius objicitur sic : Nihil precedens aliud, nullam de suis proprietatibus ponens circa illud, est causa illius : prescientia Dei precedit res futuras, ita quod nullam de proprietatibus suis ponat circa futura : ergo non est causa necessaria futurorum in quantum futura sunt. Probatur autem prima per hoc quod a necessaria causa est necessarius effectus, et a contingente contingens : et sic necessitas et contingentia ponuntur circa. effectum a causa. Secunda probatur ex hoc. quod praescientiae est aeternum esse et immutabile et intemporale : et omnes oppositas dispositiones circa effectus rerum futurarum nos videmus.
Solutio. Sine prajudicio dico, quod preescientia sicut etiam scientia Dei, causa est quarumdam rerum futurarum, et non est causa quarumdam. Non enim placet mihi solutio quorumdam dicentium, quod scientia Dei non est causa aliquorum : quia scientia Dei potest esse duplex, scilicet simplicis notitia, et approbationis : quia simplex notitia non dicit ordinem ad futurum,'secundum quod est de his quae possunt esse, sed non erunt : et ideo respectu illorum non potest sumi prascientia. Hic autem magis queritur, si praescientia est causa, quam si scientia est causa ? Unde videtur mihi, quod quorumdam sit causa, et quorumdam non : ad omnia tamen habet ordinem antecessionis et certitudinis, ut infra patebit : sicut enim dicit Augustinus, Omnium quae naturaliter sunt et naturam servant et non vitiant, prescientia causa operativa et productiva est : malorum autem non est causa : sed tamen preordinat et previdet ea : sed hoc verum est, quod necessarium et contingens absolutum sive rei in nullo causatur ex illa, sed potius ex causis proximis, quarum dispositiones sequitur effectus, eo quod ille causae per essentiam sunt in effectu.
Si autem queritur, Utrum preescientia Dei universaliter sit causa futurorum? bene concedo cum alus, quoniam futurasunt mala, quorum praescientia Dei causa non est : sicut nec ars vitii contra artem, quod tamen ars prescit et corrigit. Sic ergo intellecta questione, utrum universaliter sit causa futurorum responderi potest objectis.
Ad primum dicendo, quod procedit a diminutione eorum quae ad causam rei exiguntur : exigitur enim antecessio tempore vel duratione, vel ordine nature: et exigitur habitudo unius ad alterum, et exigitur efficientia sive constitutio sequentis per causalitatem preecedentis : et illud ultimum deficit in praescientia et prescito. Et instantia est, quod si ponas me scire futura contingentia : sequitur enim : Si scio futurum, illud erit : quia aliler meum scire non esset scire, sed opinari: et tunc mea scientia antecedit et habet ordinem ad illud quod infertur ex illa : et tamen nonomnino erit causa, sed potius causatur ab alia causa que est liberum arbitrium. Et similiter prescientia a nullo quod sub ipsa operatur, tollit rationem causandi : et ideo aliquid fit ab his quae sub praescientia operantur, quod non fit ab ipsa.
Ad aliud dicendum, quod nihil existens potest fieri in futuro cujus Deus non sit causa et preescius: sed defectus aliquis ut malum, potest incidere in futuro cujus quidem ipse est prescius, et non causa, eo quod incidit ex defectu causxe secunde, et non sui, sicut sepius supra dictum est.
Ad aliud dicendum, quod etiam in arte ars non est causa vitii, sed potest preenoscere ipsum: sicut ars operans in ligno nodoso, scit quod non obedit lignum-pulchritudini imaginis imprimendeze : et tamen non facit defectum illum, sed accidit ex defectu ligni. Sed pro tanto est differentia, quod in potestate liberi arbitrii est permanere in defectu, vel obedire artifici in perfectam pulchritudinem : et ideo scientia divina utrumque prenovit, sed alterum tantum facit.
Ad aliud dicendum, quod cum dicis, Deus scit hoc vel prescit : ergo de necessitate erit : dico quod si est necessitas consequentiae, bene sequitur propter ordinem praescientiae ad prescitum Si autem est consequentia necessitatis vel consequentis vel rei, quod idem est : dico quod non sequitur, nec in bono cujus preescientia est causa, nec in malo cujus non est causa.
Ad hoc autem quod objicitur, quod antecedens est necessarium necessitate rei, et non positionis tantum, possemus dicere quod cum dicitur, Deus prescit hoc, quod haec propositio ex parte presciti adhuc pendet ex futuro: et ideo non omnia accipit in praesciente tantum, et ideo oportet ipsam habere necessitatem positionis, ut scilicet illud sit futurum quod prescit : et ita dicunt communiter omnes Doctores : et ideo falsum_ est quod ponitur pro vero. Si tamen aliter vellemus dicere, possemus concedere, quod haec antecedens est necessarium in se, Deus prescit quod est futurum : et tamen in consequente non causatur nisi necessitas-consecutionis, et non rei: et hoc ideo, quia quando consequens causatur ab antecedente, ita ut det ei causam rei et necessitatem, oportet ipsum habere non solum ordinem necessarium adipsum, sed etiam dare ei esse et proprietates et disposiliones suas: ect hoc non facit causa prima alicui causato : et hoc contingit duabus de causis: quarum prima est, quia causatum nullum potest suscipere proprietates caus prime propter infinitam ejus distantiam et nobilitatem super omne causatum. Alia causa est : quia illa causata contingentia essentialiter a quibusdam causis proximis contingentibus causantur, a quibus modum causalitatis non tollit causa prima per suam influentiam super causatum, et ideo in illo non sequitur, quod si causa hujus effectus est necessa- ria, quod effectus est necessarius et immutabilis. Et est simile ut si accessus solis in obliquo circulo est causa necessaria generationis, non tamen necessa— rium est generationem fieri : quia potest esse impedimentum ex parte proximarum causarum, sicut in loco perpetue frigiditatis : et ideo dicit Philosophus quoad has causas non proximas, quod futurus quis incedere non incedet, et Ptolemeus in Centilogio, quod sapiens homo dominabitur astris : quia contrariis dispositionibus disponuntur cause proxime : et ideo patet quod causa prima non ponit necessitatem absolutam, sed ordinis : vel non consequentis, sed consequentiae per previsionem.
Ad alia duo potest absolute concedi, quod prescitum quod naturaliter est, causatur illo modo causalitatis qui dictus est, a praescientia.
Ad aliud dicendum, quod instantia Magistri bona est, eo quod supra probatum est, quod Deus non scit malum nisi scientia speculativa : et ideo non reducitur ad habitum qui privetur in ipso Deo, sed potius qui privetur in causa que est hberum arbitrium et actus malus, cujus sic conjunctim Deus non est causa: et ideo nullam Deus efficientiam habet ad malum : sed a longe videt per accidens, sicut privatio videtur : et verum est, quod hoc modo per causam in actu deficientem cognoscitur : sed hec non est Deus, sed potius liberum arbitrium : sed liberum abitrium sic in actu deficiens cognoscit Deus per seipsum.
On this page