Articulus 2
Articulus 2
An aliqua veritas fuit ab aeterno praeter Deum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "Non ista ex aliquo tempore cognovit Deus, etc."
1. Cum enim omne verum sciatur a Deo, et nihil sciatur nisi verum, videtur posse probari aliquod verum vel plura vera fuisse ab aeterno : nihil autem scitur a Deo nisi omne verum : ergo omne verum scitur ab aeterno a Deo: quidquid autem scitur, est verum : et quidquid verum, illud est : ergo omne verum est ab aeterno, ut videtur. Si forte dicas, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum, et non e converso: unde cum omnia non fuerint ab aeterno, non omnia erunt vera etiam ab aeterno. Contra : Nihil scitur nisi verum : et omnia sciuntur ab aterno : ergo sunt vera ab aeterno : veritati autem preintelligitur esse sicut causa causato : ergo omnia fuerunt ab aeterno, ut videtur.
2. Praeterea, Augustinus sic videtur probare animam immortalem : quia si illud quod inest, est incorruptibile, et non potest esse sine subjecto, erit subjectum ejus proprium perpetuum : sed veritas est aeterna, et est in anima, sicut in subjecto : ergo anima est immortalis et perpetua. Quod autem veritas sit aeterna, probat sic : Aut veritatem esse ab aeterno est verum, aut non. Si est verum, habeo propositum. Si non: ergo contradictorium est verum, scilicet veritatem non fuisse ab aeterno. Si contradictorium est verum, aliquid est verum : et si aliquid est verum, veritas est : ergo veritate posita non esse ab aeterno, sequitur veritatem esse ab aeterno. Similiter autem est de destructione verita- tis, si potest destrui : aut enim veritas durabit sine fine, aut non. Si non: detur oppositum, et tunc destructa veritate, erit aliquid verum : et non nisi veritate : ergo ad veritatem non esse, sequitur veritatem esse : ergo est perpetua ante et post : et ita videtur, quod respectu ipsius preescientia poni non possit. .
3. Item, Si in principio mundi, quando mundus incepit, dico sic : mundus fuit, constat quod falsum est : ergo contradictoria fuit vera, mundus non fuit: ergo aliquid erat verum ante mundum. Idem sequitur de instanti inceptionis cujushbet rei quae incipit.
4. Item, haec propositio, mundum fore, vel mundum esse futurum est verum, aut est vera ab aeterno, aut non. Si sic, habeo propositum : quia tunc sequitur multa vera ab aeterno fuisse. Si non : ergo contradictoria est vera, scilicet mundum non esse futurum: quod autem non est futurum, non erit umquam in aliquo presenti vel preterito : ergo numquam fuit vera hec, mundus est, vel mundus fuit, quod falsum est : ergo constat, quod prima est vera mundum esse futurum : et similiter Socratem esse futarum. Cum autem omnia haec ab aeterno sint vera, ut videtur, scientia Dei non erit ante ea, et ita praescientia proprie non vocabitur respectu illorum. Hoc autem concessum est quandoque, quod multe veritates sint ab aeterno quae non sunt Deus.
SED CONTRA : Omnis oppositio est circa aliquod idem et unum, ad quod reducitur ut ad subjectum de quo est : ergo si sequitur talis reductio, haec propositio non est vera : ergo ejus contradictoria est vera : oportet dicere, quod oppositio contradictionis est ab aeterno : cum autem non possit esse in se, reducitur ad aliquod unum, ut materiam : ergo necesse est etiam illud ponere ab &terno : nihil autem est circa quod omnis oppositio sit, nisi materia prima : ergo materia prima erit ab aeterno : materia enim prima subjicitur in omnieo quod per se est subjectum, ut dicit quidam Philosophus : hoc autem est heresis : ergo et illud ex quo sequitur, scilicet veritates esse multas quae non sunt Deus ab aeterno. Nec potest aliquis dicere, quod ille veritates non sunt nisi relationes : relatio enim oppositionis non est nisi in oppositis : ergo si relatio est, subjectum relationis erit : et ita oportet esse ipsas proposttones ab aeterno, quod falsum est.
Solutio. Non puto esse catholicum, ut dicatur multas veritates fuisse ab aterno, quae non sunt Deus.
Unde respondeo ad primum, quod quidquid scitur est verun, illa propositio est vera de duplici scientia, scilicet de illa quae est causa sciti, et de illa que est causata a scito. Et cum conceditur de illa quae est causa sciti, quia sciens est agens per intellectum et voluntatem, non sequitur ulterius, quod quidquid est verum, est : quia cum dicebatur, quidquid scitur est verum, non ponebatur scitum nisi secundum conditionem scientis, et non secundum proprietatem nature sciti: et ita patet qualiter impeditur ille processus. Si verum est de scientia quae causatur a scito, ibi verum sequitur ad esse, et scire sequitur ad verum sicut causatum ad causam: etin illo non tenet processus : quia talis scientia non est ab aeterno.
Ad opsectum Augustini dicendum, quod unum sophisma est, nec dicit asserendo, nisi hoc modo quo ponitur veritas enuntiabilis in mente divina tantum : sic enim non est nisi veritas una, que tamen est multorum per relationem ad ipsa, sicut supra diximus de ideis.
Dicendum igitur, quod sicut privatio non intelligitur nisi per habitum, ita ne— gatio non intelligitur nisi per affirmationem : etideo nulla accepta affirmativa, nulla accipietur negativa. Unde dico, quod haec est falsa, veritatem fuisse ab eterno, duabus de causis, scilicet quia non fuit propositio : et quia non tenet compositio ratione determinationis : et cum infertur, ergo contradictoria est vera : dico, quod non sequitur nisi supposita propositione : illa autem non est, quia impossibile est negativam esse primam : et ideo cum ante hanc, veritatem non fuisse ab aeterno, nulla potest accipi affirmativa, ipsa non erit accepta: et ideo nullam habet contradictoriam , tali facta positione.
Quod autem queritur de hac, mun- dum futurum esse est verum, utrum vera fuerit ante mundum? Dico quod non : quia non fuit propositio : si enim nihil est ante mundum, non poterit esse subjicibile aliquid et praedicabile ante mundum : ergo non potuit esse propositio : quia ab eo quod res est, vel non est, secundum Aristotelem oratio dicitur vera vel falsa. Tamen si de re et non de veritate propositionis queratur, bene concedo, quod mundus erat futurus, et quod mundus potuit esse : sed hoc refertur ad rationes ideales, et ad potentiam causae efficientis.
On this page