Articulus 4
Articulus 4
An praescientia Dei imponat rebus necessitatem ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Ad hoc autem quod supra dictum est, scilicet praescientiam Dei falli non posse, etc."
Hic est questio generalis valde : habet enim locum in fide, et prophetia, et praescientia, utrum scilicet possint falli? Et per easdem rationes disputatur.
1. Videtur autem, quod imponat necessitatem rebus : quia sic dicit Boetius in ultimo de Consolatione Philosophiae : "Si aliorsum quam previse sunt detorqueri valent res previse, non jam erit firma futuri praescientia, sed opinio potius incerta : quod de Deo credere nefas reputamus." Ergo videtur, quod praescientia rei imponat necessitatem.
Item, ibidem : "Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus quae futura firmitur ille prescierit." Et alia plurima sunt ibi de hoc.
2. Item. Anselmus in libro de Concordia praescientiae et liberi arbitrii dicit sic : "Si quis intellectum verbi proprie considerat, hoc ipso quod presciri quidem dicitur, futurum esse pronuntiatur : non enim nisi quod futurum est, prescitur, quia scientia non est nisi veritatis : quare cum dico, quod cum prescit Deus aliquid, illud necesse est esse futurum : idem est ac si dicam, Si erit, ex necessitate erit." Sed hec, si erit, ex necessitate erit, est quedam conditionalis vera, cujus antecedens verificatur sine consequente : ergo est necessaria : ergo et hec, Si prescit Deus aliquid, illud ex necessitate erit : ergo preescientia infert necessitatem.
3. Hoe etiam in Litfera, habetur ab Augustino, quod impossibile est falli Dei prescientiam ; ergo videtur, quod ipsa rei imponat necessitatem.
1. Cum dicitur, Deus praescit hoc futurum : ergo illud erit de necessitate : aut sequitur de necessitate consequentis, aut non. Si sequitur, habeo propositum. Si non sequitur : ergo potest illud non evenire : ergo dari potest, quod non eveniet : quia posito falso et non impossibili, quod accidit erit falsum, et non impossibile. Si autem non eveniet, et. Deus prescivit illud : ergo fallitur in preesciendo, quod est contra Litteram.
2. Item, Cum dicitur, Deus prescivit hoc, haec est vera ab aeterno : sed nihil contingentium est aternum : ergo ista propositio non est contingens. Si ergo contingens sequitur ad hoc, poterit contingens sequi ad necessarium : contingat igitur aliter se habere, tune oppositum verificabitur cum ipso, quod non potest esse : ergo antecedens infert necessitatem consequentis.
3. Item, haec est vera de preterito, Deus prescivit istum peccaturum : ergo est necessaria : ergo Deum prescivisse hoc, necessarium est : quod autem scitur ut necessarium, ipsum est necessarium in se, vel male scietur : ergo istum peccaturum est necessarium.
4. Item, Istum peccaturum est ab eterno prescitum : sed res non est ab eterno : ergo si mutatur ista propositio, illa mutatio non erit a parte rei : ergo mutabilis erit a parte scientis : hoc autem est impossibile, ut habetur ex Littera :ergo nec ex parte rei, nec ex parte Dei mutabilis est : ergo habet necessita— tem, ut videtur.
Sed contra sunt inconvenientia Boetii, quod pereunt preces, et efficitur justus utimpius : quia omnia erunt de necessitate : et jam peccata non erunt peccata, et perit casus, et perit liberum arbitrium, et nihil erit contingens : que omnia falsa sunt : ergo prascientia rebus prescitis non infert necessitatem.
Boetius determinans eam dicit sic !: "Respondebo namque idem futurum, cum ad divinam notionem refertur, necessarium : cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. Due sunt etenim necessitates. Una simplex, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales. Altera conditionis, ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est : quod enim quis novit, id esse aliter quam notum est nequit : sed haec conditio minime secum illam simplicem contrahit : hance enim necessitatem non propria facit natura, sed conditionis adjectio." Et infra : "haec igitur futura ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt per conditionem divine notionis : per se vero considerata ab absoluta nature sue libertate non desinunt." Redit ergo solutio Boetii ad hoc, quod si intelligitur necessitas conditionis, quod tunc vere sunt iste : quod previdit, de necessitate eveniet : si Deus prescivit hunc pecca- turum, de necessitate peccabit, et hujusmodi. Si autem intelligatur necessitas absoluta et per se et secundum naturam propriam in se consideratam, tunc falsa sunt omnia.
Hoc intendit etiam dicere Anselmus per alia verba sic dicens : "Necessario omne futurum est futurum, sed necessitate sequente quae nihil esse cogit, cum futurum dicitur de re non semper necessaria, quamvis sit futura." Redit ergo ad hoc quod est quedam necessitas nature rei, et haec sequitur rem in se : quedam autem est positionis quae est sequens rem ex hoc quod sic vel sic ponitur futura, vel non futura : et illa quia sequitur habitudinem rei potius quam rem, nihil dicitur cogere.
Ad idem redit quod dicunt Magistri, quod est necessitas consequentis, et necessitas consequentiae : et conceditur bene, quod Dei praescientia causat consequentiae necessitatem, sed non consequentis.
Hoc habito, potest responderi ad primum, quod Deus quidem prescit omnia, et operatur etiam ea quae naturaliter sunt : sed quia non accipiunt proprietates suae causalitatis, ideo nihil prohibet quin in se sint contingentia et mutabilia : et quod in illis mutabilibus scientia Dei certa potest esse, hoc non est ex hoc quod auferat eis mutabilitatem, sed potius ex infinita potentia previdendi quocumque se vertat ipsum quod mutabile est : et per hoc patet solutio etiam ad omnes auctoritates consequenter inductas.
Ad primum quod objicitur per rationem, dicendum quod cum dicitur, Deus prescit hoc : ergo necessario erit : non sequitur de necessitate consequentis, et causa hujus dicta est : sed sequitur de necessitate consequentia, et quia habitudinis antecedentis ad consequens est necessitas, ideo licet oppositum conse-— quentis in se sit possibile, tamen antece- denti est impossibile : et ideo si ponitur oppositum jam destruens antecedens, sequitur, si illud non erit, quod Deus numquam prescivit illud.
Ad aliud dicendum, quod haec quidem ab wterno est vera, Deus prescivit hunc peccaturum si peccabit : tamen scitum dependet ad futurum : et ideo non simpliciter, sed secundum quid accipit necessitatem, scilicet secundum quod cadit sub scientia : hac autem non est nisi necessitas conditionis, et non absoluta : et hoc modo non verificatur oppositum consequentis cum antecedente.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod licet illa quoad factum presciendi sit de preterito, tamen quoad actum qui significatur egressurus a scito, dependet ad futurum : et ideo ex parte illa absolute potest esse contingens, licet condi~ tionatam habeat necessitatem.
On this page