Articulus 3
Articulus 3
An scientia Dei causetur a rebus?
Hic enim videtur velle Origenes, quod scientia Dei causetur a rebus : aliter enim nullam habitudinem notaret conjunctio causalis quam ponit.
Ad hoc etiam opponitur sic: 1. Quidquid est, quod nec in se nec in aliqua causarum habet immobilitatem, illud nec in se nec in aliqua causarum scitur, nisicum est: contingens de futuro est tale : ergo non scitur, nisi cum est. Propatur autem prima sic : Detur, quod habeat immobilitatem in aliqua causarum : cum ergo causa illa influat super causatum illud, secundum quod illud causatum est im ipsa, erit immobilitas etiam in causato : et sic jam non esset contingens, quod est contra positum. Nec est instantia de generatis floribus et plantis et sole : quia sol secundum ordinem immobilem non influit super ea, sed potius secundum diversum modum : actus enim solis antequam veniat ad ipsa, permiscetur virtutibus contingentibus et mutabilibus : et ille influunt contingenter : et ideo etiamsi sol haberet intellectum, non posset scire causatum nisi causato existente.
2. Item, Quecumque sequuntur se in~ vicem necessario, aut ambo sunt ab eadem causa, aut unum est ab alio: prescientia autem et prescita res sequuntur se invicem : ergo aut ambo sunt ab eadem causa, aut unum est ab alio : non autem ambo sunt ab eadem causa : ergo unum est ab alio : cum ergo pre- scientia non semper sit causa presciti, prescitum aliquando erit causa praescientiae vel scientiae, ut videtur.
3. Item, Deus scit me legere, bene sequitur : ergo ego lego. Quero ergo, unde locus? Videtur, quod sit non a causa: quia eliam sequitur, Deus scit me mentiri : ergo ego mentior : et non potest esse locus a causa: ergo erit ab effectu, ut videtur : ergo res est causa scientiae.
SED CONTRA : 1. Nobilissima scientia datur Deo : sed nobilissima est per causam : ergo sua scientia non est causata ab aliquo.
2. Item, Si sua scientia esset causata, cum sua scientia sit sua essentia, sua essentia esset causata, quod falsum est.
3. Item, Cum sua scientia sit eterna, scitum autem temporale, sequitur quod in sua scientia temporale esset causa aeterni, quod falsum est.
4. Item, Non potest dici, quod sit causa sine qua non : quia etiam illa nobilior est quam effectus : nihil autem nobilius est scientia divina.
Solutio. Dico, quod Origenes non intendit de causa rei, sed de causa consequentiae : et illa sumitur ab effectu ad causam, sicut e converso.
Dicendum ergo ad primum, quod scientia Dei vincit omnem scientiam : artifex enim licet preeconcipiat formam totius operis, et non accipiat ipsam ex opere, tamen multa incidunt contra opus ex factura instrumentorum, et inequalitate materiae, quae ipse non potest cognoscere nisi per effectum : sed summus artifex in hoc omnem scientiam transcendit, quod ipse prescit omne quod faciet, et quidquid illi eveniet ex mutabilitate et defectu causarum secundarum que opeiantur sub ipso : quia aliter imperfecta esset ejus scientia. Unde patet, quod simile acceptum de sole et aliis agentibus non est simile, quia artifex non potest scire exitum sui operis in actum et eventum ejus : sed Deus scit hoc totum propter infinitam potentiam in sciendo.
On this page