Text List

Articulus 1

Articulus 1

An scientia Dei potest augeri ?

ARTICULUS I. An scientia Dei potest augeri ?

Incidit autem dubium circa primam partem, scilicet. Utrum scientia Dei possit augeri?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Cujuscumque scientiae scibilia possunt augeri, scientia illa augeri potest, ad minus materialiter : scibilia autem scientiae divine possunt augeri: ergo et ipsa scientia. Prima per se patet. Srcunpa supponitur ex Littera: quia opera Dei sunt scibilia, et illa possunt augeri.

2. Item, Scientia Dei est secundum rationales ideales : ideis autem creantur ideata, ut supra habitum est ab Augu- stino : si ergo nova aliqua possunt creari, nove alique idez possunt esse in Deo : per ideas autem est scientia : ergo videtur, quod crescere possit scientia Dei, etiam ex parte idearum, Si forte tu dicas, quod una idea cognoscit Deus omnia quae sunt ejusdem speciei, et sic multiplicatione facta in individuo, non sequitur quod multiplicatio fiat in ideis. Hoc nihil est : quia si idew non sunt determinate ad individua, non cognoscet Deus singularia nisi in universali et in potentia, et hoc falsum est, ut dicetur in ultimo capitulo istius distinctionis‘,

3. Praeterea, Non est inconveniens dicere Deum posse facere novas species quas numquam fecit, et novos mundos nihil simile habentes cum isto: cum igitur illi non possint fieri sine ideis, erit idea illorum in mente divina: et ita penes ideas videtur posse augeri scientia Dei.

Si forte dicas, quod eadem arte facit artifex unam domum, et aliam, et omnes : et similiter potest facere Deus per unam ideam. Contra: Licet artifex una arte possit facere omnes domos, non tamen una specie domos potest facere exagonam, et quadratam, et rotundam, nec una specie domus cognescit unam domum esse discretam ab alia: cum igitur Deus faciat differentiam per formam et ptoprietatem, vel possit facere plura_ talia, et discernere unum ab alio, videtur quod sua scientia augeri potest etiam secundum ideas.

4. Item, Scientia et scitum relativa sunt, ita quod scientia refertur ad_ scibile: ergo cum relativa multiplicentur, altero relativorum multiplicato, si scibilia possunt augeri, multo magis et ipsa scientia.

Sed contra est hoc quod objicitur in Littera : quia

1. Scientia Dei essentia Dei est : ergo si scientia per illud quod est potest augeri, et ipsa essentia augeri potest etiam secundum ideas.

2. Item, Nihil aeternum augetur vel minuitur ex temporali : scibilia autem que fieri possunt, omnia temporalia sunt : ergo nec augent nec minuunt scientiam Dei aeternam.

3. Item, Numquam potest esse quod causatum augeat vel minuat causam, sed potius e converso : scientia autem Dei causa est omnium quae fiunt: ergo nec augetur, nec minuitur ex eis.

Solutio. Mihi videtur sicut Magister dicit, quod scientia Dei nec augeri nec minui potest.

Ad primum ergo dicendum, quod ea que sciuntur, possunt augeri, sed non possunt augeri nisi per scientiam operantem illa plura, et sic eo ipso quod ponimus scibilia posse fieri plura, nos ponimus scientiam ab aeterno fuisse plurium operabilium : et sic non augeretur ex hoc quod fierent plura : et sic solvet Magister infra in sequenti parte lectionis : sicut enim non potest intelligi quomodo causatum augeatur quoad numerum, et ratio cause et causalitatis augeatur ex illo : ita non potest intelligi, quod ex scito augeatur scientia Dei, quia eo ipso presupponitur fuisse de illo ut causa cognoscens et causans.

Ad aliud dicendum, quod plura ideata possunt fieri quam fiunt : sed eo ipso quod fiunt, ponuntur habere ideas: et ideo ex illis non augetur numerus idearum, qui non est numerus simpliciter, ut supra dictum est.

Si autem tu queras, Utrum scientia Dei possit esse plurium quam est? Hoc bene concedo : sed non sequitur ex hoc quod possit augeri : quia esse plurium ponit tantum potentiam ad hoc quod sint plura, quae tamen plura si essent, vel esse ponerentur, presupponerentur fuisse in scientia divina, et sic nullam inducerent variationem in ipsa scientia. Cum autem dicitur, quod augetur scientia, significatur quod jam existenti scientie alicujus quantitatis, secundum scita sit aliquid novum additum, quod nefas est dicere de scientia Dei: unde ipsa non augeri potest, sed plurium esse potest, ex quibus non augeretur si essent : cum enim precipuum sit semper Deo reponendum, oportet sibi dare scientiam majorem etiam quam intelligi possit: et heec est illa qua non in se nec secundum scita potest augeri.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1