Text List

Articulus 2

Articulus 2

An Deus simul et eodem sciat et intelligat multa ?

ARTICULUS II. An Deus simul et eodem sciat et intelligat multa ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "Unusquisque eorum simul videt, etc."

Ex his videntur sequi duo, scilicet quod simul et eodem sciat Deus multa et intelligat multa, et quod ipse sciat mutabilia immutabiliter.

Contra primum objicitur sic : 1. Dicit Philosophus : Scire plura possumus, intelligere vero minime: ergo videtur, quod unus intellectus secundum actum non sit nisi unius.

2. Item, Impossibile est unum actum ad diversos terminos simul et semel terminari : sed intelligere est actus unus : ergo simul et semel terminari non potest ad diversos terminos. Nec videtur hoc etiam intelligi posse : quia nihil similium invenitur : una enim linea in una parte non potest terminari ad diversa puncta: ergo nec potest intelligi, qualiter possibile sit fieri : ergo videtur, quod necessarium sit intellectum transire inde huc et hine illuc, cujus contrarium dicitur in Litéera.

SED CONTRA : Jacob. 1,17, dicitur, Apud quem non esl transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio : ergo nulla vicissitudo est in intellectu Dei, nec potest esse: ergo intelligit uno et eodem maulta et simul '' et secundum actum : quia supra probatum est, quod suus intellectus est semper in actu.

Solutio. Dicendum, quod nullus transitus est in intellectu Dei, sicut probat ultima ratio: sed se intelligit uno et eodem modo habente esse quod est et simul.

Ad primum et secundum objecta, di- ; cendum quod hoc verum est in omnibus illis in quibus actus differunt ab essentia agentis : sed non ita in Deo: unde suus actus qui est intelligere, est essentia sua: et sicut sua essentia est species et causa omnium, uno modo se habens, ita etiam suus actus : et ideo non valent similia inducta : sed tamen illud est expressius de centro et lineis egredientibus ab ipso, sicut supra exposuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2