Articulus 16
Articulus 16
Utrum praedestinatum necesse est salvari ?
Videtur enim ratiocinatio esse necessaria : quoniam 1. Dicit Philosophus, quod majori existente de necessario, et minori de inesse, sequitur conclusio de necessario sic, Omne a necesse est esse B : omnec est A, vel quoddamc est a: ergo. omne ca vel quoddam c necesse est esse B. Simili- ter hoc, Omnem praedestinatum necesse est salvari: Petrus est pradestinatus : ergo necesse est Petrum salvari. Si forte dicatur, quod dictum Philosophi intelligitur de inesse simpliciter, et non de inesse ut nunc : non enim sequitur, Omnem hominem necesse est esse animal : quoddam album est homo: ergo quoddam album necesse est esse animal : hic autem minor est de inesse ut nunc. Contra : Minor est ista, Petrus est pradestinatus : haec autem est de preterito vera : ergo est necessaria secundum rem, licet non apponatur modus necessitatis : ergo est de inesse simpliciter, et non de inesse ut nunc, ut videtur: ergo sequitur conclusio, quod Petrum necesse est salvari.
2. Item, Modo praedestinatum necesse est semper fwsse praedestinatum et semper fore praedestinatum : aliquis est modo praedestinatus : ergo semper fuit et erit praedestinatus : sed qui semper fut et est et erit praedestinatus, non potest damnari : ergo qui modo est predestinatus, non potest damnari: ergo iterum minor fuit de inesse simpliciter : et sic sequebatur conclusio.
Item, Non videtur esse solutio quam Magister ponit in Littera, scilicet quod Deus nunc potuit, et potest quidquid potuit ab aeterno, et differenti temporis non abjiciunt vel adjiciunt aliquid ad sui potentiam : potuit autem ab aeterno 1stum qui modo est praedestinatus, non predestinasse : ergo et modo potest facere, quod numquam fuerit pradestinatus, et ita ille qui modo est predestinatus potuit non esse praedestinatus, et potest modo non esse praedestinatus : et si ipse potest modo non esse pradestinatus, ipse potest damnari: ergo ipse qui modo est praedestinatus, potest damnari. haec est solulio Magistri in Littera, et ratio solutions.
4. Et videtur nihil solvere: quoniam nos querimus quid Deus fecerit circa istum quem modo ponimus esse predestinatum, et non quid Deus possit facere.
2. Item, Licet Deus potuerit eum ab eterno non praedestinasse, quia tunc non supponebatur in eo praedestinatio, tamen quia jam supponitur esse, non potest facere non fuisse praedestinatum : quia aliter contradictorie verificarentur de eodem, scilicet istum ab aeterno fuisse predestinatum, et istum ab aeterno non fuisse praedestinatum : et similiter iste due, istum ab aeterno fuisse previsum salvari, et non ab aeterno fuisse previsum salvari : et istum ab aeterno fore salvandum, et istum ab aeterno non fore salvandum : et multa alia inconvenientia quae sequuntur : ergo videtur, quod ista solutio nulla sit quam ponit in Lité- tera.
3. Item, Licet potentia Dei in se non habeat aliquid preteritum vel futurum, sed codem modo se habeat: tamen potentia significata cum connotato, non eodem modo se habet ad omne tempus, nec ad omnia; cum autem dicitur, Deus predestinavit istum, quocumque pradestinato demonstrato, vel definite supposilo, significatur potentia cum determinatione directionis istius in salutem et previsionis salutis istrus : cum igitur haec non uno modo se habeat, nihil videtur esse quod dicit Magister in solvendo.
Ideo veniunt alii salvantes solutionem Magistri, et dicentes, quod in syllogismo prehabrto, scilicet, omnem pradestinatum necesse est salvari : iste est predestinatus, etc., minor est de inesse ut nunc et de contingenti, ut dicunt. Unde sicut Aristoteles dupliciter exponit hanc, Omne a conlingit esse 8: sed omne quod contingit esse a, contingit esse B: et sic non ponit inesse, sed contingere inesse : et omne quod est A, contingit esse B, et sic pomt messe : ita volunt exponere istam, Iste est pradestinatus, ita uf sit sensus, istum quem contingit esse predestinatum : et tunc non sequitur conclusio, quod iste necessario salvabitur. Sed illa solutio nihil habet rationis inter omnes solutiones : quia licet illa de contingenti ab Aristotele duphciter exponatur, non tamen exponitur duplieiter ila de mmesse : ista autem, Iste est pradestinatus est de inesse, et non de contingenti.
Si forte dicas, quod ipsa est de inesse contingenter, adhuc erit contra hanc solutionem, quod non potest dupliciter expon.
Item, Si ipsa est de inesse contingenter, contingit non inesse postquam infuit : ergo istum postquam est predestinatus, contingit non fore esse pradestinatum : quod est impossibile secundum omnes : quoniam numquam fuit illarum relationum mutatio circa rationes quas important praedestinatus et praescitus : ergo patet, quod solutio illa non solvit.
Ideo iterum alii veniunt et instant probationi minoris supra posite, scilicet quod cum dicitur, Iste est preedestinatus, hoc est factum quoddam in preterito verum : ergo est necessarium : et dicunt, quod hoc non sequitur, quia multiplex est instantia illius dicti : si enim sit negativa de preterito, non erit verum : sicut Antichristum non fuisse non est necessarium, quia falsificari potest. Item, si sit affirmativa et cum signo universali, dicunt, quod non est verum : sicut, omne animal fuisse in arca Noe non est necessarium. Item, si sit preteritum dependens ad futurum, iterum non est verum sicut hic cum dicitur, Iste est predestinatus, hic est previsus salvari, salus istius est de futuro adhuc : et ideo dicunt, quod illa probatio qua probatur esse de inesse simpliciter et non ut nunc, non valuit : et ista solutio multos habet consentientes sibi. Sed quod nulla sit, de facili probatur sic, primo de instantiis quas afferunt : quia ille sophistice sunt et non instant. Prima enim nihil est ad propositum : quia regula datur de dictis et factis : et haecc nominantur in Liftera : negationes autem nec dicta nec facta sunt. Secunda autem instantia absolute falsa est : quia si ponatur universalis affirmativa vera de preterito, ipsa erit necessaria sicut particularis. Tertia autem instantia cui tota innititur solutio, omnino nulla est : quia si dicam sic: Ego cogitavi de Antichristo futuro, ista est de preterito ratione actus importati per verbum, licet objectum vel materia actus sit dependens ad futurum : et cum veritas sit in compositione verbi, veritas locutionis judicabitur secundum tempus consideratum (alias, consignificatum) in verbo : hoc autem est preteritum : ergo veritas istius locutionis judicabitur de preterito, et erit necessaria propositio : quoniam si ego cogitavi Antichristum futurum, impossibile est me non cogitasse illud. Si autem tu aliter velis instare et dicere, cum dicitur, Antichristus fuit futurus, ista est de prasterito et ve- ra: et tamen potest falsificari, quia potest Antichristus non fore: et si non erit, non fuit futurus : tunc non erit ista instantia ad propositum : quia in ista propositione, Antichristus fuit futurus, nihil ponitur dictum vel factum in preterito, sed tantum enuntiatur ibi ordo futuri ad tempus preteritum. Cum autem dicitur, Iste est preedestinatus, ibi ponitur visionem Dei esse directam super salutem istius : et si directa est, impossi~ bile est non esse directam. Sed verum est, quod esset instantia, si nihil importaretur in ista propositione, Iste est pradestinatus, nisi ordo futuri ad tempus preteritum : et non est verum, ut jam patuit.
Ideo sunt iterum alii, et dicunt, quod in ista, Iste est praedestinatus, nihil sequitur ratione preteritionis : quia si tollamus preteritum, adhuc idem sequitur : quod sic patere potest, Deus modo previdet istum salvandum, vel Deus modo predestinat istum: et hoc ponatur esse verum, adhuc sequitur idem quod prius : ergo ratione preteriti non potest inferri, quod illa sit deinesse simpliciter, vel de inesse ex necessitate: unde si ista est contingens, Deus previdet istum salvandum, erit etiam ista contingens, Deus predestinavit istum salvandum: et si ista est contingens, iste praedestinatur, erit etiam ista contingens, iste est predestinatus : cujus ratio est, quia preteritio ponitur circa actum divinum eternum, cui non convenit nisi in modo significandi quoad nos: et ideo sicut iste sunt compossibiles, Deus pradestinat istum, et potest non praedestinare : ita istee duc sunt compossibiles, Iste est predestinatus, et potest non esse predestinatus. Sed contra: Licet aeternitas in se nullam ponat antecessionem et futuritionem, tamen ordo aeternitatis ad res temporales de necessitate ponit post et ante, et prius et posterius. Cum autem dicitur, Iste est praedestinatus, non ponitur aeternitas ut in se significatur, sed potius habitudo ipsius ad rem tempo- ralem : ergo necessario ponit fuisse prius respectu illius temporalis : ergo ratione illius causabitur necessitas, sicut et in preterito dicto vel facto, et multo amplius.
Praeterea, Sit, quod sequatur necessitas salutis a presenti : ut cum dicitur, Iste praedestinatur, cum hac impossibile est verificari istam, Iste preescitur, vel iste non salvabitur : quia cum dicitur, Iste predestinatur, hoc est idem quod salvandus previdetur, et salus sibi preparatur, et in finali gratia morietur, et gratia sibi data bene utetur : cum quibus omnibus impossibile est verificari suas contradictorias : ergo videtur, quod nulla istarum solutionum sit conveniens.
Solutio. Sine praejudicio dicendum, quod hic exclamandum est cum Apostolo, ad Roman. x1, 33: O altitudo divitiarum saptentiae, et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt gudicia ejus, et investigabiles vie efus/ Dicimus tamen asserendo duo, scilicet nullum cogi ad peccandum, vel ad faciendum bonum, et Deum in sua scientia non posse falli : et ideo redeundum est ad priorem solutionem, et dicendum, quod major est duplex, scilicet quod potest esse composita, vel divisa : sive de re, vel de dicto, scilicet, omnem praedestinatum necesse est salvari: et siin sensu compositionis assumitur minor sic, aliquis est pradestinatus, veliste est praedestinatus, non valebit illatio, nisi cum reduplicatione sic : ergo iste in quantum predestinatus, salvabitur de necessitate: quoniam si aliquod praedicatum per se convenit medio sicut salus praedestinato, et assumitur sub medio, non sequitur conclusio per se, nisi cum reduplicatione forme medii circa ipsum: sicut, Omne albuy necessario disgregat visum : equus eg albus: non sequitur: ergo necessari disgregat visum, nisi in quantum alby reduplicatur : et hoc modo non infer predicta argumentatio : unde patet, que procedit in sensu divisionis.
Ad Hoc autem quod queritur de ista, Iste est preedestinatus, utrum sit de iness@ simpliciter, vel de inesse ut nunc? Videw tur mihi esse dicendum, quod si esf predestinatus, hoc est, si hoc poniturg tunc est de inesse simpliciter: sed tamen non sequitur, quod necessario salvabix tur: et hujus causa supra determinatg est : quia licet praedestinatio sit ord@ necessarius ad salutem, non tamen a subjecto tollit potentiam contrarii ordi-: nis quae radicatur in flexibilitate liberg arbitrii : sed hoc non faciunt alia forma posite circa subjectum, ut supra dictum est.
Notandum tamen, quod quidam Ma, gistri dicunt supra improbatas solutio= nes, quod si possunt defendi, faciliores' sunt quam ista solutio.
Alii etiam dicunt, quod scientia Dei eodem modo se habet ad plura scita eb ad pauciora, et ad diversa et opposita : et ideo dicunt, quod scientia Dei eodem modo invariabilis permanet, si previsus. salvarinon salvatur, sicat si salvatur : et si plures salvantur quam previsi sunt salvari, et si tot, et si pauciores : et hane solutionem non possum intelligere, eo. quod praescientia et praedestinatio non dicunt scientiam ex parte scientis tan~ tum, sed connotant respectum ad hunc et ad illum determinatum in numero. Tamen quilibet potest eligere sibi opinionem ex his quae sibi magis placent.
On this page