Articulus 15
Articulus 15
Quid intelligitur per conditionem implicitam, cum dicitur, Praedestinatum necesse est salvari ?
ARTICULUS XV. Quid intelligitur per conditionem implicitam, cum dicitur, Praedestinatum necesse est salvari ?
Postea queritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : "Intelligentia enim conditionis implicite veritatem facit in dicto, et impossibilitatem in vero." Quid enim vocat conditionem implicitam ? Item, Non videtur verum quod dicit, quia nullum verum est impossibile : er-~ go nihil facit impossibilitatem in vero.
Sotutto. Ad hoc dicendum, quod per conditionem implicitam intelhgit hypotesim pradestinationis in pradestinato, scilicet quod praedestinatio semper implicetur circa istum : ut sit locutio de dicto, et non de re, cum dicitur, pradestinatum necesse est salvari: vel, si iste est predestinatus, ipse necessario salvabitur: quia tunc intelligentia istius conditionis implicans praedestinationem circa istum, etincludens modum necessitatis, facit veritatem in dicto, id est, in locutione illa, secundum quod est de dicto, et non de re, et per consequens facit impossibilitatem in vero, quia facit verum impossibile aliter habere se: et hoc est quod intendit.
On this page