Articulus 17
Articulus 17
Et secundo, Quid sit electio ? Et tertio, Utrum electio secundum rationem intelligentiae sit ante predestinationem, vel post? Quarto, Ad quid sit ? Quinto, Cuyus sit ?
Circa PRimuM proceditur sic : 1. Dicit Damascenus, quod electio non cadit in Deum. quia natura divina non est possibilis ad ignorantiam : ergo videtur, quod non conveniat eligere.
2. Item, Ehgere, est duobus vel pluribus propositis, unum alteri preoptare : ergo electio est dissimiliter se habentium: voluntas autem Dei aeterna similiter se habet, qui sicut dicitur, I ad Timoth. u, 4: Omnes homines vult salvos fieri: ergo electio non convenit ei.
3. Item, Plus elongatur a natura corrupta etermtas, quam aliquod temporale : sed status innocentiae si perstitisset, fecisset omnes bonos: ergo non fuisset electio : ergo cum aeternitas plus elongetur, aeternitati repugnat electio, ut videtur. Quod autem statu innocentia# perseverante non esset electio, videtur dicere Augustinus dicens, quod si omnes essent bonivel mali, non esset electio.
4. Item, Ibi nullajest distantia unius ab alio, ubi omnes sunt creatrix essentia: ab aeterno autem non fuerunt aliquid nist in mente divina, in qua omnes sunt creatrix essentia : ergo non fuit electio ab aeterno, quia omnis electio est dissimuliter se habentium.
SED CONTRA: 1. Ad Ephes. 1, 4: Elegit nos im ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et unmaculati. Ergo videtur, quod electio sit.
3. Item, Distinctio a massa perditionis non fit sine electione : cum ergo nullum distinguat quem ab aeterno distinguendum fore non previdit, electio convenit Deo ab aeterno.
Soxturio. Dicitur electso multis modis. Dicitur enim electio actus rationis sequens consilium et inquisitionem et deliberationem de faciendis, et haec electio non convyenit nisi nature quae subjecta est ignorantiae : et hance electionem removet Damascenus a Deo.
Aha est electio ponens tantum discretionem in electis, et non inquisitionem et dubium in eligente : quae electio est separatio ejus quod scitur bonum esse vel futurum esse, ab alio quod seitur esse malum velfuturum malum : et hec est electio aeterna non temporalis que convenit Deo: et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei antecedens nostrum opus simuliter se habet: et haec voluntas non habet connotatum in nobis, nisi naturam rationalem solam quam dedit nobis: et haec in omnibus ordinatur ad vitam aeternam et salutem. Sed est alia voluntas consequens quae pont respectum prescientia ad meritum futurum bonum, vel malum : et illa est dissimiliter se habentium, et ill convent unum alten preoptare.
Ad aliud dicendum, quod aeternum im eo quod wternum, plus elongatur a statu corruptions quam temporalis status innocentiae : sed quoad previsionem peccati et meriti, magis certificatur de ditlerenter se habituris ad gratiam: et ideo magis convenit ei eligere: electiom enim neutrum conjungilur substantialter, scilicet nec magis elongatum a statu corruptionis, nec minus elongatum : sed tantum certificatio eorum quae dissimiliter se habituri erant ad gratiam.
Nec hoc est verum quod si non fuisset peccatum, quod non fuisset electio : licet enim non fuisset electio boni a malo, fuisset tamen magis boni a minus bono : et hoc est quod dicit Augustinus : "Si omnia essent aque bona, non ostenderetur in optimo divina pulchritudo."
Ad aliud dicendum, quod in notita Dei non solum omnes, sed ommia etiam sunt similiter se habentia: sed notitia Dei non solum est de eis prout ibi sunt : quia ut ibi sunt, non est unum melius alio, sed omma unum optimum: sed notitia est etiam de cis proutfutura sunt, ut sepius dictum est supra : et quoad hoc cadit inter ea electio.
On this page