Text List

Articulus 18

Articulus 18

Quid est electio?

ARTICULUS XVI. Quid est electio?

Secundo queritur, Quid sit electio ?

1. Dicit autem Damascenus, quod eligere est duobus vel pluribus propositis, hoc ilhs preoptare. Dicit autem Glossa, ad Roman. vit, 1 et seq., quod certus est numerus electorum. Ergo videtur electio dicere gratiam finalem. Sed conrea hoc videtur esse electio Jude inter duodecim . sicut dicit Dominus, Nonne ego vos duodecim elegi? et ex vobis unus diabolus est ?

2. Item, Ad Roman. vin, 30: Quos predestinavit, hos et vocavit. Vocare autem etiam dicit per clamorem interiorem unis ab alio separationem : que est ergo differentia vocationis, et electionis ?

3. Si vero tu dicas, quod vocatio est temporalis: unde Glossa ibidem dicit, quod vocare est cogmitionem de fide adjuvare. Tune quero, Quid sit illud adjutorium ? Aut enim est gratia gratis data, aut gratum faciens. Si gratis data: tunc ilud multis datur, quod non potest esse : quia sequitur, 1bidem, ad Roman. vist, 30, quod guos vocavit, hos et justificavit, Si autem est gratia gratum faciens: hoc non videtur, quia illa jam precedit justificationem. Ergo videtur, quod non possit esse nisi electio aeterna.

4. Ttem, Inter gratiae appositionem que justificat, et aeternam praedestinationem non videtur esse nisi electio unius ab alio sive separatio, ut discernatur cul apponenda est gratia, ab alio cui non est apponenda : cum igitur vocatio precedat justificationem, videtur electio esse idem cum vocatione.

Solutio. Potest dici, quod electio secundum rationem non est idem cum vocatione. Vocatio enim non dividitur a Sanctis nisi triphciter, scilicet vocatio non entis ad esse: et haec est creationis, secundum quod dicitur, ad Roman. 1, 17: Qut vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Et vocatio per gratiam intertorem, secundum quod dicit Glossa, ad Roman. viu, 30, quod vocare est cognitionem de fide adjuvare. Et tertio vocare per praedicationem exteriorem, sicut dicitur, Matth. 1, 19: Vocavit eos, scilicet Petrum et Andream dicens: Venite post me, et faciam vos fiert piscatores hominum. Unde nullus modus vocationis competit sterno. Sed electio non est nisi tripliciter accepta a Sanctis, scilicet pro aeterna previsione separationis, et pro separatione quae fit per appositionem gratia im presenti sive sit finalis, sive non: et per electionem ad principatum sive apostolatum vel dignitatem. De prima, ad Ephes. 1, 4: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. De secunda, Joan. xv, 16: Non vos me elegistis : sed ego elegi vos, et posut vos ut eatis, et fructum afferatis, etc. De tertia, Joan. v1, 741: Nonne ego vos duodecim elegi, ex vobis unus diabolus est ? Et patebit, quod unum istorum dividentium est aeternum. Potest igitur dici, quod electio non respicit nisi gratiam finalem separantem secundum propositum eligentis, et non nostrum : vocatio autem est ad exitum, ut scilicet nos exeamus de massa perditionis, et sic respicit gratiam interiorem cum motu nostre rationis discernentis fidem et gratiam : et sic im duobus differt, scilicet et in hoc quod temporalis est, et in hoc quod conjunctum habet sibi motum rationis, quia non vocatur proprie nisi id quod utitur ratione : in tertio autem convenit, scilicet quod ponit gratiam finalem, sicut et electio quando accipitur proprie. Posset etiam dici, quod differunt non in objecto, sed in ratione objecti: quoniam electio generaliter sumpta est bont finalis : vocatio autem est ejus quod ratione utitur ad bonum finale.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad aliud dicendum, quod adjutorium illud intelligitur de adjutorio gratia gratum facientis: et est gratia informans liberum arbitrium ut citius consentiat motui fidei, et non precedit justificationem tempore, sed natura, sicut etiam motus fidei: et sic patet qualiter est inter electionem aeternam, et justificationem quam precedit non tempore, sed natura.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18