Articulus 8
Articulus 8
An prima veritate sint omnia vera quae vera sunt ?
Tertio queritur, Utrum prima veritate sint omnia vera quae vera sunt ? Et loquamur de veritate primo modo dicta.
Videtur autem quod sic: quia 1. Dicit Anselmus in libro de Veritate : "An putas aliquid esse aliquando, aut alicubi, quod non sit in summa veritate, et quod inde non accepert quod est in quantum est, aut quod. possit aliud esse quam ibi est?" Et respondet non esse putandum.
2. Item, Ibidem : "Quidquid vereest, in quantum est, hoc est quod ibi est: et absolute concludere potes, quoniam omne quod est, vere est : ideo quoniam non est aliud, quam quod ibi est."
3. Item, Nihil est incommautabile nisi veritas prima: veritas ligni est incommutabilis : ergo ipsa est veritas prima.
4. Item, In eadem veritate est unum signum in qua alud, quoniam omnia sunt hoc quod sunt in prima veritate :
5. Item, Secundum hoc quod sunt in prima veritate (sicut dicit Anselmus in Monologio) sunt hoc quod veritas ipsa : sed ipsa veritas aeterna veritate est vera : ergo omne signum aeterna veritate est verum, ut videtur.
SED CONTRA: 1, Veritas signi est in signo, ut forma in subjecto. Si ergo signum verum est veritate prima, prima veritas erit forma multorum signorum, quod hereticum est.
2. Item, In quibus non est una ratio significandi numero vel specie, impossibile est unam rectitudinem numero vel specie esse : ergo impossibile est ipsa habere rectitudinem unam : rectitudo au-~ tem est veritas, ut dicit Anselmus : ergo impossibile est omnia esse una veritate vera.
Sonutio. Anselmus non intendit omnia esse vera una veritate, nisi secundum quid, scilicet exemplariter, et effective : et hoc verum est: quia exemplar rectitudinis significand: est unum: et Deus est causa veritatis ubicumque sit veritas. Et ideo veritas illa quae est im signis, potest attendi dupliciter, scilicet secundum processum ab exemplari in signum: et sic una est veritas in eo a quo procedit, sed non una unitate ejus in quod procedit : sicut linee procedentes a centro ad circumferentiam uniuntur unitate centri, sed discernuntur diversitate arcuum in quos incidunt ex parte circumferentiae : et ideo formaliter et essentialiter sunt veritates plures: exemplariter autem et effective una.
Ad avuctoritates Anselmi dicendum, quod non intelligit res esse primam veritatem essentialiter, sed exemplariter: et sic etiam intelligit res esse in prima veritate : quoniam ipse loquitur de rebus que existunt in propriis naturis.
Ad aliud dicendum, quod vere incommutabile non est nisi veritas et essentia prima quae est Deus : sed incommutabilitas contenti in esse est incommutabilitas signi, quia signum existens quod a Deo
On this page