Text List

Articulus 7

Articulus 7

Utrum enuntiabilia semper sint vera ?

ARTICULUS VI. Utrum enuntiabilia semper sint vera ?

Secundo queritur, Utrum enuntiabilia semper sint vera?

Videtur, quod non: quia 1. Ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est: ergo non semper est vera propositio, vel enuntiabile, quod aliquando est verum.

2. Item, Secundum hoc nihil diceret Aristoteles, quando dicit orationem secundum rei mutationem susceptbilem esse contrariorum.

Sed rationes Anselmi sunt contra hoc. Est enim veritas, rectitudo sola mente perceptibilis, scilicet quando res facit hoe, quod ut faciat accepit a prima veritate : utsignum me sedere, sive quod ego sedeo, hoc significat, sive ego sedeam, sive non: ergo videtur, quod quocumque modo varietur res, ipsum semper in significando servat rectitudinem sola mente perceptibilem : ergo semper servat veritatem : ergo quod semel est verum, semper est verum, quia eadem ratio est de omnibus aliis.

SoLutio. Secundum Anselmum oportet distinguere, quod in signis est duplex rectitudo, scilicet facere hoc, quod ut faciat accepit a prima veritate, et facere hoc propter quod illud accepit a prima veritate: sicut hac oratio, me sedere, accepit a prima veritate, ut significet me sedere, sive sedeam, sive non: et accepit propter hoc, ut significet me sedere, dum sedeo: et non significet, dum non sedeo : quia quodlibet signum accepit significare propter hoc, ut significet quod est esse, et quod non est, non esse . et non quod significet esse quod non est, vel e converso,

Dicendum ergo, quod prima veritas est in signo, secundum rectitudinem quam habet in significando: sed secunda est in ipso, secundum quod equatur ei res significata: et sic in secunda supponitur duplex rectitudo, scilicet signi, et rei : in prima autem tantum altera. Primam autem habet signum in eo quod signum est : et ideo illa inseparabilis est ab ipso. Secundam autem habet, in quantum adaquatum est re cujus signum est; et ideo illa mutabilis, sicut res efficitur : tamen secundum Anselmum qui subtiliter considerat, curvitas magis est ex defectu rei, quam signi: et ideo dicit Anselmus, quod veritas est inseparabilis a signo: sicut comburere vel calefacere est inseparabile ab igne.

His habitis, planum est respondere ad objecta.

Ad prima enim duo dicendum, quod procedunt de secunda veritate quae causatur a re adequata cum signo, et bene conceditur, quod illa mutabilis est.

Ad Ea quae in contrarium objiciuntur, dicendum quod omnia procedunt secundum primo modo dictam veritatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7