Text List

Articulus 1

Articulus 1

An omnipotentia Deo conveniat ? et, An apse tota potentia agat in omnipotentia sua ?

ARTICULUS I. An omnipotentia Deo conveniat ? et, An apse tota potentia agat in omnipotentia sua ?

Incidunt autem circa principium quinque dubitabilia: quorum primum est, An omnipotentia Deo conveniat ?

Secundum est, Utrum sit proprium Dei esse omnipotentem, vel hoc convenire etiam potest aliis ?

Tertium est, Ratione cujus quod sit in essentia, secundum rationem intelligentiae sequatur hoc propriam divinam essentiam ?

Quartum est, Quid respondet ei in creatura ?

Quintum et ultimum est, Utrum equetur voluntati et scientia, vel sit in plus?

Ad primum proceditur sic : 1. Dicit Philosophus in quinto prime philosophe, quod potentia activa est principium transmutationis in aliud, secundum quod est aliud. ergo omnis potentia activa supponit aliquid in quod agat: Deus autem qui creat, mhil suppomt, sed totum facit: ergo non habet potentiam activam : constat autem, quod non passivam : ergo videtur, quod nullam habeat.

2. Item, Omnis potentia est ad aliud, quia ad actum: ergo aliquid est majoris perfectionis, quam aliqua potentia: mihil autem est majors perfectionis, quam Deus vel aliquid quod in Deo est: ergo in Deo nulla est potentia, ut videtur.

3. Item, Detur, quod in eo est poten- tia: aut illa est conjuncta actui, vel non. Si sic, cum potentiam conjunctam actui concomitetur opus, videtur quod illam potentiam semper opus concomitetur : potentia autem Dei est ab aeterno: ergo et opus erit ab aeterno. Si autem dicas, quod non est conjuncta actui: ergo ipsa est conjungibilis alicui, quod non est in ipsa: et sic mutabilis est, et perfectibilis aliqua perfectione, quod falsum est.

4. Item, In natura nilil est frustra: ergo multo minus in Deo. Dicit autem Philosophus, quod si im natura esset aliqua activa potentia, cui non responderet aliqua passiva quae compleretur per ipsam, esset frustra in natura : quia agens aliquod posset agere actum aliquem, quem nihil posset recipere: ergo videtur, quod si in Deo est omnipotentia, quod oportet ponere aliquam passivam potentiam, quae recipiat omnem actum ejus: et hoc non potest esse: ergo frustra videtur esse in ipso omnipotentia: nilul autem est frustra in 1pso : ergo, ete.

3 Item, Nos invenimus in Deo triplicem modum agendi, scilicet naturalem, et animalem, et quasi actum artis: dicimus enim, quoniam Deus generat, et Deus spirat: et est in ills nature communicabilitas secundum distinctionem hypostasum: et dicimus quoniam Deus seit, et vult, et hujusmodi: et sunt quasi animales actus : et dicimus quonmiam Deus creat, et gubernat: nullus autem actus inest sine potentia : cum igitur potentiae diffiniantur per actus, videbitur in Deo triplex esse potentia.

4. Item, In inferioribus quae exemplata et regulata sunt a superioribus, nos inveninus, quod actus naturales cum suis potentiis non untivocantur, nec animales actus cum suis potentis, nec actus artis cum his duobus: cum igrtur inferiora a superioribus exemplata sint, videtur quod nec in superioribus potenti que sunt ad actus ilos, univocentur.

7. Item, In superioribus dicimus, quod Deus potest generare, et semper generat, sicut supra habitum est: et dicimus, quod Deus potest scire, et semper actu seit et novit . quare non sic possumus dicere, Deus potest creare, et semper creat? Videtur enim, quod debeat dici: quia potentia quecumque minus perfecta est ante actum quam in actu ipso: unde cum nihil imperfectum cadat in ipsum, videtur ipse semper creare.

Item queritur juxta hoc, Utrum ipse tota potentia agat istos triplices actus ?

Videtur autem, quod non: quia cum tota potentia agitur, actus equat potentiam, ita quod tantum est id quod est objectum potentia, sicut ipsa potentia: Pater enim generat tantum, quantus ipse est: igitur quanta est potentia sua: et similiter spirat. Similiter quando intelligit se, tantum est intelligibilis, quantum potentia intellectiva: ergo cum non tantum est creatum, quantum ipsa potentia creans, videtur non agere illa actione secundum totam potentiam, sed secundum partem.

SED CONTRA: Si agit secundum partem, tune potentia est divisibilts : et hoc non potest esse, cum sit omnino simplex.

Sotvtio. Dicendum, quod Deus summe potens est: 1ta quod ipse solus vere potens est, cujus potentia mul infirmitalis habet admixtum.

Ab primum autem dicendum, quod sua potentia est vere activa, et nulla alia; quia, ut dicit Augustinus, "Actionis predicamentum vere sol Deo convent, quia sine sui motu et passione agit." Quod autem diffimt Philosophus poten~ tiam activam, ita quod supponit in quod agit, dicendum quod illud non est de essentia diffinitionis potentiae, sea accidit ei in quantum est in natura imperfecta: de essentia autem diffinitionis potentiae, non est plus quam quod ipsa est princi- pium transmutationis: et secundum hoc convenit Deo, cujus potentia transmutat non ens in esse, et ens in potentia in ens actu, et ens actu in melius. Unde omnis transmutatio est ab eo quod nullo modo transmutatur et movetur, sicut a potentia agente et movente.

Ad aliud dicendum, quod quedam potentia est ad aliud, quod est actus, qui est in agente actum, licet ut actus sit ab ipso: et de tali potentia verum est, quod est iinperfectior ante actum quam in actu ipso, sicut est potentia intelligens ante actum, et universaliter qui est in habitu vel potentia antequam procedat in actum. Est etiam quedam potentia, que non est in potentia ante actum, nisi secundum quod actus est effectus, non aliquid adveniens potentiae operant: et sic potentia Dei respectu quorumdam est in habitu, scilicet quia non statim sequitur opus operatum, licet in opere illo nihil novi adveniat potentia. sicut eninr Deus est potentia sua, ita est actio sua, ut probat Philosophus. Unde patet, quod non est majoris perfectionis post actum, et quando jam est in actu, quam ante.

Ad aliud dicunt quidam, quod potentia Dei ad duplicem actum potest comparari, scilicet ad interiorem, et exteriorem. Interiorem vocant sicut intelligere, et velle: et sic semper est in actu. Exteriorem vocant sreut creare: et sic non semper est iractu. Sed haec solutio non solvit rationem.

Praeterea, cum Deus creat, non agit actione exteriorl: quia sicut dicit Psalmus xxxu, 9. Jpse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et ereata sunt. Et Augustinus dicit, quod "verbo suo creat," dicendo scilicet verbum Et Gregorius Nazianzenus: "Primum quidem excogitavit Deus ceelestes essentias : et excogitatio ipsius fuit opus ipsius." Ergo patet, quod creatio secundum quod est in Creatore, nihil extrinsecus pont.

Et ideo dicendum, quod omnis poten- tia sua semper est in actu, sed non in actu qui est effectus : quoniam effectus non potest simul esse cum potentia agente, Kt de hoc sepe supra positum est exemplum : quia Dei scientia operativa et potentia et voluntas, ut fiat aliquid, causa efficiens sunt in creatura, cum est sapientia ordinans et ponens m creatis ordinem temporis et dignitatis et nature. Unde ab aeterno Deus scivit et voluit et in verbo dixit, ut hoc nunc fiat, et illud tunc, et hoc hujus nature, et illud alterius. Ex hoc autem nulla mutatio pomitur in Deo.

Ad aliud dicendum, quod nihil est in Deo frustra : sed tamen impossibile est, quod sua potentia activa habeat aliquam passivam sibi respondentem, quae tantum possit recipere, sicut ila agere : ad hoc emm non est, sed potius ad ostensionem perfectionis divine : impossibile enim est, quod demonstretur in effectu creato : sed demonstratur, secundum quod est infinita in generatione Filn, et processione Spiritus sancti: et ideo non est otiosa. Sed si esset ad creandum, secundum quod est infinita, et non demonstraretur in creando, tunc posset dici otiosa,

Ad aliud dicendum, quod non proprie dicuntur actus generatio, et spiratio, et intelligere, et velle : quia nihil ibi agitur. Sed si large sumatur actus et improprie, tune dicendum, quod potentia Dei consideratur duobus modis, scilicet in comparatione ad essentiam in qua est sicut im radice, et in comparatione ad actum. Et secundum modum non est potentia, nisi una Secundo autem modo erit variata secundum actum, ut dictum est supra , ubi etiam invenir: possunt quedam quae hie dimittuntur, scilicet utrum univoce dicatur potentia de potentia generandi et creandi, et utrum una sit potentia trium, secundum quod est potentia generandi, et quae sit prior se~ cundum rationem intelligentiae potentia generandi, vel creandi, et alia quedam.

Ad aliud dicendum, quod alud est m inferioribus . quia non fundantur iste potentia in essentia una, sicut in superioribus : eo quod omnia quae procedunt a primo, multiplicantur, et componuntur, et accipiunt exemplatum in multis, quod im primo simplici est in uno. Bene enim concedo, quod potentia generandi magis respicit naturam, ut natura est principium ex quo pullulat pullulans primum, et potentia mtelligendi, et volendi est secundum relationem ad naturam spiritualem conversivam supra se, sicut facit anima rationalis, qua exemplata est ab ula potentia. Potentia autem creandi qu ideales rationes quasi producit in ideata, est magis representata in arte mechanica per potentiam operandi artificiata. Sed haec ommia in divinis unum sunt, licet distinctio sit im ratione attributorum.

Ad aliud dicendum, quod non dicimus, Deus semper creat secundum actum : quia actus sllius potentiae effectus intelligitur. Tamen bene concedo, quod illa potentia numquam sit ante actum qui est velle et scire quando et quomodo fiat: haec est enim actio Dei que idem est ipsi, sicut sepius dictum est.

Ad ittup quod ulterius queritur, Utrum ipse tota potentia agat im onmipotentia sua ? Dicendum, quod sic : sed actum non potest agi infinite, et sicut potentia est infinita- et hoc ideo, quia est quoddam actum im diversitate essentiae ab ipso agente : et ideo necesse est esse essentia finite : et cum potentia seguatur essentiam, erit etiam potentia fintta: cum tamen Deus agat tota potentia, quantum ad se. Alia etiam ratio est : quia saprentia limitat actum ipsum, id est, id quod agitur : et sic, ut sit perfectior pulchritudo quae resultat ex gradibus limitatarum essentiarum.

Utrum autem possit aliquid melius fieri quam fit, patebit infra 4.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1