Text List

Articulus 2

Articulus 2

An omnipotentia sit proprium solius Dei ?

ARTICULUS II. An omnipotentia sit proprium solius Dei ?

Secundo queritur, Utrum omnipotentia sit proprium Dei solius, vel non?

Videtur autem, quod non. 1. Ad Coloss. 1, 22, super illud: Nune autem reconciliavil in corpore carnis epus per mortem, etc. Glossa dicit sic: Si mortalis et mortuus potest reconciliare, jam gloriosus et immortalis potest omnia facere. Constat autem, quod hoc attribuitur Christo secundum humanam naturam : omnia ergo posse facere non soli convenit divinitats.

2 Item, super illud, ibidem, 1, 20: Reconciliare omma. Glossa : Omnia potest per se, ut nihil exceptum sit quod per eum non possit prestari. Ex hoc habetur idem quod prius.

3. Item. Omniscientia ita est de perfectione divina sicut omnipotentia : et cum anima Christ: habuit omnium scientiam, videtur quod etiam habuit ommpotentiam.

Sed quia de hoc in Jil libro Sententiarum quesitum est, ideo queratur, Utrum hoc conveniat fidei ?

Videtur autem, quod sic. Matth. xvu, 19: Se habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis mont huic : Transi hine illuc, et transibit . Et sequitur : Nihil impossibile erit vobis : ergo ommia possibilia : ergo omnia potest fides, sicut etiam in textu dicitur Matthai, ix, 22 ¢: ergo videtur, quod hoc non soli Deo conveniat.

Item, Cum communicetur fide miracula facere, et quaodammodo omnia posse, queritur utrum sit hoc potentia increata operante propter fidem, vel potentia creata ? Si imcreata: tunc non videtur esse fidei. Si autem creata : tune quero, Quare potius hoc datur fidei, quam charitati quae perfectior est fide ?

Si propter ilas auctoritates dicatur omnipotentia alii quam Deo posse convenire. Contra :

1. Inter omnipotentiam summa potentia est de se posse : hoc autem null potentia est de se posse : hoc autem nulli potest convemre quod est ab alio : ergo videtur, quod omnipotentia sit solius Dei.

2. Item, Creare est actus educens aliquid de mihilo : nihil autem ad ens non est proportionatum : ergo est actus improportionabils omni virtuti create : ergo non potest convenire creature.

Solutio. Dicendum, quod omnipotentia est proprium solius divine nature. Et quod objicitur per duas Glossas de Christo secundum humanam naturam, dicendum quod intelligitur de persona in humana natura : et haec bene est omnipotens sicut Pater. De hoc autem plurima inveniuntur super tertium, ubi etiam solutum est, quomodo datur ei scientia omnium, et non potentia omnium.

Ad id quod ulterius de fide queritur, dicendum quod cum dicitur, quod omnia possibihia sunt credenti , accommoda est distributio pro his tantum, quae supra naturam faciunt ad fidei demonstratransplantare in mare: et obedvet vobis tionem et probationem : quia fides probatur quodammodo per miracula. Quedam autem ostendunt ultimam infinitatem et immensitatem potentiae, sicut creare mundum de nihilo, conjungere divinam naturam cum humana in una persona : et haec non puto fide: subjacere.

Ad aliud dicendum, quod fides levat hominem ad omnipotentiam, quae est articulus fidei, et probans totam fidem : sic autem non est de charitate : quia charitas non respicit nist bonum ut objectum : nec querit probari, sed potius inherere : et ideo istud magis congruit fidei.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo quo operatur fides omnia probantia ipsam in populo cui necessaria sunt signa, potest dici quod hoc facit potentia creata fluens in fidem a potentia increata, ita quod prima potentia operandi sit potentia increata, et sub illa operetur potentia creata fidei.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2