Articulus 8
Articulus 8
An Deus potest ambulare, loqui, peccare, mori, falli, miser fieri, et vinci ?
Infero enim sic : 1. Deus potest omnia : ergo potest ambulare et loqui. Si non sequitur : ergo ambulare et loqui dicunt impotentiam : et hoc falsum est, quia dicunt potentiam et dignitatem : ergo videtur, quod ista non debent excipi.
2. Item, Objicitur de sequenti quod est peccare. Dicit enim Philosophus, quod potestas pravorum eligenda est : ergo ipse potest prava agcre, quia nihil eligendorum deficit ei: ergo videtur dicere falsum.
3. Item, Ipse in capite C enumerat quatuor quae non potest Deus, scilicet mori, falli, miser fieri, et vinci : et queritur, Penes quid illa sumantur ?
Solutio. Dicendum, quod Deus non potest ambulare, nec loqui : et hoc ideo, quia cum hoc verbum, potest, sit prohereticum, si conjungeretur cum infinitivo significante actum illus potentiae, intel-
ligeretur ille actus comparari ad subjectum hujus verbi, poéest, ut cui inest actio, sicut cum dicitur, ego possum edificare : unde cum hic intelligatur hujusmodi comparatio, locutio falsa est.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod ambulare et loqui non dicunt quidem impotentiam, sed non exercentur sine impotentia : quia instrumentis corporalibus operari imperfectionis est : et ideo dicit Magister, quod ratione ejus quod est potentiae in ipsis non removentur a divina potentia : quia potest Deus facere ambulationem, et locutionem, id est, ut aliquis ambulet.
AD aAtiup responsum est in IIT Sententiarum , quia potentia pravorum non est eligenda in eo quod pravoruin : sed potentia pravorui in eo quod est libera, eligenda est : et hoc ostenditur, quia non necessitate nature obligatur ad bonum, sicut potentia ignis ad comburere. Et quod dicit Philosophus, quod Deus potest prava agere intelligendum est materialiter, id est, potest agere quedam quie modo sunt prava, quae tamen Si ipse ageret, prava non essent.
Ad aliud dicendum, quod illorum quatuor quedam dicunt defectum in esse, quaedam in bene esse : in esse, sicut mori : in bene esse, sicut alia : et tune falli refertur ad defectum potentiae cognitive, miseria autem ad potentiam affectus, vinci autem ad resistendum alii in utroque, scilicet in intellectu, et in affectu.
On this page