Articulus 7
Articulus 7
An et quomodo Deus potest omnia facere ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, 1bi, "Omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod convenit veritate ejus, etc."
Queritur enim, Quid dicatur hic veritas et justitia? Veritas enim in dictis est et in factis et quidquid faceret, veritatem haberet . ergo videtur, quod hec non sit ratio, quod haec facit, et non aha.
Item, Justissimum est ut faciat quidquid voluerit . ergo non est magis justum ut faciat haec quam alia.
Item, Quid est quod dicit Augustinus in Lattera: "Omnia potuit simul facere Deus, sed ratio prohibuit?" Videtur nulla ratio prohibuisse : quia ipse Augustinus super Genesim dicit, quod om- nia simul fecit. Et, Eech. xvm, 1: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Ergo nulla ratio prohibuit hoc, ut videtur.
Prarerea queritur, Quid sit ratio illa? Aut enim est creata, aut mcreata. Si creata : tunc non potest prohibere creantem, cujus potentiae nihil resistit. Si autem est increata : ergo videtur, quod aliquid increatum prohibet potentiam operantem, et sic in Deo esset contrarietas, quod falsum est.
Sotvutio. Dicendum, quod veritas et Justitia referende sunt hic ad preordinationem aeternam de fiendis : haec est enim prima veritas in qua omnia facienda fuerunt vita et lux, antequam essent in seipsis, ut dicatur veritas ars, et( sapientia predeterminans, et justitia 'id quod condecet predeterminantem opus : quia decet quod non mutet, nec tamen dedeceret si illud faceret : sed mutatio dedeceret cum si veniret de una predeterminatione faciendorum in aliam, tamquam peenitentia ductus de prima.
Ad id quod queritur de ratione, dicendum quod ratio dicit hic creatum ordinem nature procedentem ab tncreata ratione ordinante ? et iste ordo prohibet oninia simul esse.
Ad id quod objicitur, quod omnia sunt simul, dicendum quod non intelligit hic semul secundum modum quo omnia sunt simul in principiis formalibus et materialibus nature, sed simul simultate individuorum omnium in eodem tempore : quia sic periret totum opus nature, quod est per successionem et generationem, et inutiles essent qualitates elementorum, cum non agerent ad generationem et corruptionem, et motus ccel esset inutilis, et periret ordo nature totus : et hac ratione ncn omnia fecit simul, heet hoc facere potuerit
On this page