Articulus 9
Articulus 9
Utrum possibile simpliciter dicatur secundum causas wiferiores, vel supereores ?
Incidit autem hic questio, a qua totum precedens dependet, Utrum possibile simpliciter dicatur secundum causas inferiores, vel superiores ?
Videtur autem, quod secundum inferiores : quia 1. Possibile sequitur id in quo primo invenilur potentia ad fieri: hoc autem est materia: ergo videtur, quod materiam et materiae dispositionem sequatur possibilitas et impossibilitas fiend: aliquid vel non fiend.
2. Item, Nisi dicatur possibile secundum causas inferiores, nihil erit impossibile : quia non erit impossibile apud Deum omne verbum'.
3. Item, Aristoteles in I] Physicorum reprehendit eos qui casum et fortunam ponebant in ceelo, eo quod in _perpetuis est necessitas ordinata : ergo multo magis in aeternis : cum igitur possibile fier: sit possibile non fiert, videtur quod possible non sit secundum causas superiores, sed inferiores.
4, Item, Necessarium et contingens acerpiuntur secundum causas inferiores : quia aliter omnia essent necessaria : ergo videtur, quod etiam possibile.
5. Item, Commentator super IX prime Philosophie dicat. Nilul est in potenia in aliquo, msi quod uno motore natural: potest educi de illo : ergo videtur, quod impossibile non sit nisi secundum causas naturales dictum : non ergo secundum causas superiores.
Si autem hoc concedatur, Contra : 1. fT ad Corinth. 1, 20, super allud, Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? dicit Glossa . Sapientia hajus mundi impossibile judicat, quod in naluris rerum non videt. Hanc Deus stultam fecit, possibile declarando, quod ila impossibile judicat: ergo possibile simpliciter dicitur secundum causas_ superrores. :
2. Item, Si possibile non diceretur nisi secundum causas inferiores, tunc non esset hac vera, Antequam mundus esset, possibile fuit mundum fore. Item, Impossibilis ettam esset ista, possibile est animam rationalem fieri : quia non habet causam inferiorem. Item, Hee non esset possibilis, possibile est istum justificari. Item, De cxco illumimato verum est, quod modo videt: ergo cum quilibet actus suppositus ut nunc, inferat posse ad actum ante hoc nunc, verum erit quod antequam illuminaretur, possibile fuil eum videre. Item, Virgo peperit : ergo possibile fuit Virginem parere : aut oportet dicere, quod omnes ill impossibiles sunt : aut oportet dicere, quod possibile dicitur secundum causas superiores.
Solutio. Meo judicio dicendum, quod possibile semper ponitur circa aliquid : et secundum formam et materiam illus circa quod ponitur, judicandum est de ipso . non enim res eodem modo 1n potentia sunt : ergo possibile de ipsis dictum, non dicetur eodem modo : sed possibile estin eo quod fit in comparatione ad efficiens, quod habet ipsum facere. Quedam au(em nomunant possibile materia cum disposilione contrariante ad id quod dicitur posse fiers . sicut cum dicitur, cacus potest videre, et virgo potest parere Unde videtur milu, quod tales non sunt possibiles dicende ante actum) quia simul datur cis potentia et actus. Quadam autem ordinantur secundum potentiam fiend tantum sub potentia divina, sicut mundum possibile est fier1, et Angelum possibile est fieri, et omne creatum possibile : et m his non supponitur possibilitas nist obedientie voluntati Creatoris non cum aliquo disponente in contrarium : et ideo conceduntur ille possibiles potentiae efficientis tantum, licet minus proprie potentia efficientis dicatur possibilitas, sed magis proprie dicitur potestas completa, possibilitas autem dicitur potentia imperfecta materia, et potentia est communis ad utramque.
Dicendum igitur ad prima obyecia, quod rationes ille bene concludunt de possibili quod habet potentiam cum dispositione materi : quia non sunt in potentia ad aliquid contrarium dispositioni et forme quam habent: et si adveniat simul, confertur eis potentia et actus a potentia superiori.
Ad EA autem qua objiciuntur im contrarium, dicendum quod in talibus non supponitur aliquid ordinatum in contrarium ejus quod fit, cum dicitur, iste potest justificari, et coelum et Angelus potest fier1, vel anima rationalis, leet de anima alta ratio sit quam de aliis. Cum autem dicitur, cacus potest videre, et virgo potest parere : videtur mihi, quod false sunt, quia virtute nominis circa quod ponitur potentia, significatur dispositio et necessitas ad contrarigim ejus
quod dicitur posse fieri. Unde talia po~ sita in actu non inferunt suas potentias ante actum in tempore preterito: quia nullam ante actum potentiam illius actus habuerunt.
Ad GLossam autem, dicendum quod sapientia mundana judicavit talia Deo impossibilia, et in hoc stulta fuit: quia sibi nihil est impossibile. Quidam autem aliter sentiunt dicentes, quod possibile et necessarium variatur secundum scientias : unde dicunt possibile in natura dici secundum causas mferores, in theologia autem secundum causas supe-~ riores, Sed hoc non videtur: quia quod possibile est simpliciter, ubique possibile est, et idem est de necessario et impossibili.
On this page