Articulus 4
Articulus 4
"His autem illi scrutatores, etc." Hec est ultima pars, in qua inducunt auctoritates ad confirmandum idem, et est levis.
Videtur enim, quod duplex inconveniens sit ibi, scilicet quod exhibite sunt virtutes illis qui non curabant, et hoc fuit mittere margaritas ante porcos: et aliis subtractae sunt, quibus profuissent.
Sed Ad hoc dicendum, quod judicia Dei licet mirari, non discutere: quia jwdicia Det abyssus multa et haec solutio est in Littera, et verior omnibus. Dicit tamen Glossa ibidem, quod non exhibuit Tyriis et Sidoniis, quia scivit plures eorum non credituros, quibus pepercit ne peccatum eorum ex contemptu virtutum augmentaretur : et scivit illos qui si peenitentiam egissent, in peenitentia non remansuros : Corozaitis vero et Bethsaitis exhibuit, qui de Judais erant, quibus primum oportebat lo- qui verbum regni Dei, ut ab eis contempti Apostoli ad Gentes tunc sine calumnia converterentur, et justior appareret damnatio eorum, et lex ostenderetur esse impleta per Christum: et he solutiones omnes convenientiae sunt : sed illa que ponitur in Littera, est vera, scilicet quod modo nescimus, sed in luce faciet Dei videbimus.
On this page