Expositio Textus
Expositio Textus
"Addunt quoque illi dicentes, ete?" Hic incipit secunda pars, in qua ponit causas commentitias lorum: et dicuntur cause commentitia, quia cx mente ficte sunt, et non vere.
Sunt autem tres, quarum queelibet cum solutione sua ponitur in uno capitulo per ordinem, Prima causa quam ponunt, est haec : Non potest Deus ali- quid facere, nisi causa rationabilis illud opus precesserit: quia sicut dicitur, Job, v, 6: Nihal in terra sine causa fit : et Plato in Timeo: "Nihil fit, cujus ortum legitima causa non precesserit." Causa autem rationabilis non, est nisi eorum quae fiunt : quia si aliorum esset, esset Deus negligens, eo quod non face~ retea quae ratio exigit esse facienda : ergo nihil potest facere nisi quod facit. Kit ista propositio : Nihil potest Deus facele, cujus rationabilis causa vel ratio non pracesserit, distinguenda est, ut prius in prioribus rationibus est dictum.
Secunda ratio sumpta a causa com- mentitia est hac : Non potest Deus facere nisi quod ratio est eum facere : ratio autem est, ut haec fiant quae fiunt, et non alia : ergo non potest facere nisi ea que fiunt et non alia. Et prima iteram distinguenda est ut prius . et haec ratio est in secundo capitulo sequent .
On this page