Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Deus ab aeterno res facere potuit ? et, Utrum potuit prius facere mundum quam fectt ?

ARTICULUS I. An Deus ab aeterno res facere potuit ? et, Utrum potuit prius facere mundum quam fectt ?

Incidunt autem circa primum tres quastiones, quarum prima est, Utrum ab eterno res facere potuit ?

Secunda, Utrum melhiora facere potuit quam fecit?

Tertia, Utram ipsum bonum ordinis quod est in umiverso, melius esse potuit ?

Ad primum proceditur sic : 4. Quidam Philosophi probaverunt mundum esse aeternum: ergo videtur ab minus, quod potuit esse ab aeterno.

2. Item, Nos videmus hoc in multis causatis quae esscntialiler fiunt a causa aliqua : et tamen causa non precedit ea nisi natura, et non duratione : sicut dicit ipse Augustinus de sole et illuminatione, et exemplum est supra®: ergo videtur, quod sic etiam potuit esse in mundo.

3. Item, Hoc videtur Boetius velle in V de Consolatione philosophiae dicens, quod aeternitas nor spatio aliquo sit ante mundum, eo quod ipsa simplex sit.

4. Si forte dicas, quod creatura ab aeterno esse non potuit, ne tempus quod creature cointelligitur, parificetur eternitati, et creatura Creatori. Hoe mhil esse videtur : quia Boetius probat, quod hoc non contingit, eliamsi mundus ponatur esse ab aeterno: adhuc enim tempora essent successiva, et creatura variabilis, ut ipse dicit : ergo adhuc creatura non parificatur Creatori.

3. Item, Causa sufficiens et nullo indigens ad agendum, semper agit, aut est otiosa, ut videtur. Deus autem ab eterno fuit causa sufficiens ad agendum mundum sive creandum : ergo ab aeterno creavit mundum, aut otiosus fuit: otiositas autem in Deum non cadit: ergo ab aeterno videtur mundum creasse.

6. Item, Si non potuit ab aeterno, et postea potuit, videtur quod mutatus sit in potentia: ergo ad minus potuit ab aeterno.

7. Item, Boetius: dicit: "Quem non externe pepulerunt fingere causae". Ergo ipse non dependet ad aliquid extra se: ergo quidquid potest, ab aeterno potest: ergo ab aeterno potuit facere mundum.

SED CONTRA: 4. Quidquid Deus ab aeterno potuit facere, ab aeterno potuit fieri: ergo si Deus ab aeterno potuit mundum facere, mundus ab aeterno potuit fieri. Contra: Creatum est quod habet esse post nihil, aeternum autem est quod non _habet principium : ergo nullum creatum est eternum.

2. Item, Habere principium existentiae secundum durationem, et non habere, sunt contradictorie opposita : ergo non erunt de ratione unius et ejusdem et secundum idem: sed habere principium durationis est de ratione creati : ergo non habere hujusmodi principium, non potest ei convenire: conveniret autem si esset ab wterno: ergo mundus non potest esse ab aeterno, ut videtur.

Sed tunc queritur ulterius juxta hoc, Utrum potuit eum prius facere quam fecit ?

Videtur autem, quod sic: quia eternitas non habet finem ante: ergo quantumcumque ante sumatur in infinitum, semper distat : ergo videtur, quod potuit ante fieri: et tamen non esset ab aeterno.

Si forte dicas, quod aeternitas non habet ante : et ideo questio nulla est : quia non est prius et posterius in simplici. Contra : Quandocumque fit creatura, tunc simul cum ea fit tempus: hoc autem est nunc minus quam septem millia annorum: quero ergo, utrum potuit octo esse vel decem millia ? videtur, quod sic, quia Deo nihil est impossibile : ergo videtur quod ante potuit facere quam fecit.

Item, Licet aeternitas non habeat partem et ante et post, tamen ipsa indeficiens est ab aeterno, et differt a temporali et eviterno quantum ad indeficientiam : igitur aliquid potest sub ipsa prius et posterius esse: et tune stat prima ratio, quod mundum potuit Deus prius facere quam fecit.

Sed tune ulterius procedo sic in infinitum anteriorando : ergo mundus potuit fieri in infinitum antequam factus fuerit : in infinitum autem prius fieri, est sine principio fieri : ergo potuit esse sine principio durationis : ergo aeternus : dicit enim Boetius, quod unum momentum proportionem habet ad quantumcumque spatium temporis finite acceptum,

SED CONTRA: Constat, quod infinitum tempus non contingit umquam pertransire: ergo si mundus incepisset infinito tempore ante, numquam esset devenire ad hanc diem in qua sumus modo: hoc autem falsum est : ergo mundus non potuit fieri in infinitum antequam fut.

Soxutio. Dicendum meo judicio, quod cum dicitur, mundum potuit Deus facere ab wterno, hac est duplex, ex eo quod ly ab aeterno potest determinare hoc verbum, poduit, et sic est vera: vel infinitum facere, et sic est falsa: quia bene concedo, quod de ratione creati est non esse ab aeterno, nec fieri posse: cum enim dicitur, Deus potest facere mundum vel omnia, diximus supra, quod ens possibile quod refertur ad potentiam accipicndum est in duplici proportione, scilicet ad facere, et ad fieri : cum autem dicitur, Creatum potest Deus facere ab eterno, creatum quod est sub potentia, neutram habet proportionem, quia nec facienti hoc est decens, quod in aliquo parificetur sibi factum : nec etiam hoc potest fieri propter inclusam in se conditionem.

Ad primum ergo dicendum, quod ili Philosophi qui hoc probaverunt, erraverunt, et non supponebant aliquid esse creatum ex nihilo : sed dicebant mcorruptibiles partes mundi esse ab eterno, et corruptibiles in esse in infinitum conservari propter mutuam actionem et passionem : sed supposito quod create sint res, impossibile est cum hoc ponere, quod fuerunt ab aeterno. Utrum autem necesse sit creationem esse, in principio secundi libri habet inquiri.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum in his in quibus est actio per necessitatem nature nihil querentis extra ad hoc ut causet, sicut luminosum quod nihil exigit ad hoc quod emittat lumen : sed hoc modo non causat Deus, quia omnia convenirent secum in forma, sicut lumen in luce illuminantis : tamen verum est, quod hoc dixerunt quidam gentiles Philosophi, quod intelligentia esset radius prime cause, et ceelum radius quidam intelligentiae : et sic ulterius nitebantur probare res ab wterno esse : quod frivolum est, et de facili improbatur, sicut patebit alibi.

Ad aliud dicendum, quod aeternitas non precedit spatio distensionis, quod proprie spatium est, quia simplex ipsa est : tamen precedit duratione esse, et causa, secundum quod duratio dicitur indeficientia esse : et hoc intendit Boetius.

Ad aliud dicendum. quod bene concedo si poneremus tempus non habere principium, quod adhuc tempus non esset wternitas : quia aeternitas est simul stans, tempus autem nihil minus quam modo esset successivum : nec creatura coequaretur Creatori in omnibus, sed tamen equaretur in hoc quod est non habere principium in esse durante : et hoc ipsum dico impossibile esse : unde Boetius loquitur ibi ex hypothes: falsi, scilicet quid sequeretur, si mundus poneretur fuisse ab aeterno.

Ad aliud dicendum, quod Deus semper potuit : sed res non potuit fieri ab xterno : et ideo non sequitur quidquam de otiositate : quia sapentis est non quod ipse possit facere, sed quod possit fieri in re: et non solum hoc, sed etiam quid sibi decenter, et rebus factis uliliter fieri possit, attendere.

Ad aliud dicendum, quod nulla mutatio cadit in eum : quia ipse semper uno modo sé habet, licet res diversimode se habeant in 1pso : et hujus exemplum sepius positum est de voluntate et intellectu divino. Unde quod res non ab eterno sit, hoc est quia non potuit fieri, quod ipse semper uno modo potuit facere,

Ad aliud dicendum, quod sua potentia non dependet ad opus propter hoc, sed potius opus a sua potentia : sed tamen quia opus est alterius essentiae quam ipse, ideo non potest habere illam perfectionem quam habet sua potentia, sed deficiet ab ipsa: et hoc dicit imperfectionem operis, non dependentiam cause efficientis.

Si autem tu objicis, quod Dei perfecta sunt opera, ut dicitur in Canticis Deuteronomii . Respondeo, quod sunt perfecta in genere suo, sed non perfectione divine essentiae, quae exigeretur ad hoc quod posset aequari potentiae efficientis.

Ad ea autem quae in contrarium objiciuntur, videtur mihi esse concedendum.

Avip quod ulterius queritur, Utrum ante potuit facere quam fecit ? Videtur mihi esse stulta quiestio : quia dato quod ante sumatur pro aliquot annis, resultat eadem questio quae modo est : bene enim concedo, quod Deus potuit fecisse, quod mundus jam stetisset per mille millia annorum : et si hoc fecisset, adhuc queremus idem quod modo : et ideo questio nulla est, ex quo ostensum est, quod non potuit esse aeternus, quia hoc est contra rationem creati.

Ad hoc autem quod objicit, quod in infinitum anteriorando, videtur auferre principium durationis. Dico quod hoc falsum est : quia quantumcumque accipias ante, finitum est: et non remanet respectu infiniti nisi potentia accipiend.. In aeternitate autem per se nullum est principium, et actu principium non habet. Unde tempus quidem tunc esset secundum actum principiatum, sed potens habere ulterius principium, non potens esse sine principio, eo quod creatum esse ponitur.

Ad Hoc autem quod objicit, quod si hoe modo infinitum poneretur tempus, numquam esset devenire ad hane diem, possumus concedere conclusionem, quia pro nobis est : sed quia sophistice probat, dicendum, quod si non ponamus tempus infinitum, sicut quidam Philosophi fecerunt, nos ponemus ipsum infinitum successione motuum ceeli: et hoc infinitum explicatur per partes aliquotas, que sunt hora, dies, mensis, et annus : et in hoc infinito contingit accipere partes determinatas, sed ad finem et medium totius durationis non contingit venire : unde bene venitur ad diem hance vel illam, sed haec dies nulla pars est quae ali- quoties sumpta, numeret totam successionem, qnia jam infinitum poneretur esse finitum. Sed tamen nos non ita ponimus tempus esse infinitum successione motuum : quia tempus incepit, et similiter motus, et etiam finietur utrumque, sicut supra dictum est .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1