Articulus 2
Articulus 2
An ea quae fecit Deus, potuit facere meliora ?
Videtur autem, quod non : quia 1. Dicit Dionysius, quod optimi est optima adducere : ergo videtur, quod ipse unumquodque creavit in meliori statu quem habere potuit.
2. Item, Plato : "Porro quia optimus erat, invidia ab eo longe relegata erat." Ergo unicuique dedit, quantum recipere potuit de bonitate sua : hoc autem est non posse melius facere : ergo videtur, quod non potuit melius facere res quam fecit.
Si forte dicas, quod hoc modo fecit optime, quia fecit unumquodque in omni bonitate cujus erat susceptibile. Contra : Ipse dedit capacitatem, et etiam implevit eain: ergo cum optimus sit, unicuique dedit maximam capacitatem, et implevit eam : ergo simpliciter videtur, quod ipse nihil melius potuit facere, quam fecit.
SED CONTRA: 1. Constat, quod materia prima capax est nobilissime forme: ergo Deus unicuique parti materiw dare potuit illam formam quae nobilissima est, ut totum universum informaretur anima rationali vel intellectiva : sed animatum rationali anima melius et nobilius est quam lapis: ergo lapidem melius potuit facere, quam fecit.
2. Item, Non est aliqua capacitas alicujus creature quae non sit finita: ergo Deus potuit majorem facere : si autem fecisset majorem, illa melioris boni esset capax. ergo daretur ei aliquid melus, quam modo habeat: quia aliter fieret non recta proportio capacitatis ad 1d quo impletur capacitas, quod non competerct sapientiae et bonitati Dei. ergo singulas res poturt facere melius quam sunt.
Souutio. Ista queestio non querit nisi de bonitate smgularum rerumin se Et ideo dico, quod potest dupliciter intelligi, scilicet de bomtate rerum quae sunt in se in proprus naturis, et generibus supposite : vel de rebus existentibus in potentia Creatoris tantum. Si intelligitur de rebus existentibus in se: tune adhuc dupliciter potest mtelligi, scilicet de bonitate consequente esse substantiale umiuscujusque, vel consequente bene esse et esse accidentale: et si primo modo intelligatur : tune dico, quod nulla res melius potuit fieri, quam facta est, licet Deus melius eam potuit facere et hoe ideo, quia tune suppomtur capacitas principiorum materialium et formalium uniuscujusque: et illis suppositis, de substantialibus nihil melius ex ilhs principiis fieri potuit, quam factum est. Si autem intelligatur secundo modo, seilicet de esse accidental, vel de bene esse, dico quod poturt fier: melius et pejus, sicut continue res in melius et peyus mutantur. Si autem intelligatur queestio de rebus non suppositis nist in potentia Creatoris: tune dico, quod potuerunt melius et pejus fier: m utroque esse substantiali et accidentall secundum suam voluntatem : et hoc modo aceipit questionem Magister in Littera.
Et per hoc patet solutio ad prima duo: quia Dionysi et Platonis veiba intelb- guntur de adductione rerum in esse substantial: ex illis principus nature, que modo sunt et supponuntur esse in causis seminalibus in operibus sex dieruin,
Ad aliud dicendum, quod Deus dedit capacilatem istam, sed non dedit maximam quam potuit dare. Et si queratur, quare hoc? Dico quod ex sapientia non disposuit dare majorem, et nolut dare majorem : et quare nolmt, ego ignoro, sed ipse novit . sed verum est, quod haec data capacitas, quoad esse substantiale impleri mehus non poterat: quia, ut diert Plato, secundum merita materia dantur forme : et ideo nobiliori_ materie datur melhor forma, et unicuique forma secundum quod est capax, ut dicit Avicenna : et ponit simile in sphera ignis, quae materlam quamdam minus sue speciel proportionatam calefacit tantum quamdam autem magis proportionatam calefacit, et dissolvit, et lucere facit: aliam vero maxime proportionatam calefacit, dissolvit, illuminat, et ignit. Et sic est etiam de datore formarum Deo, quod omnia implet esse substantial: secundum eorum capacitatem, quedam forma element, quedam forma mixti, quedam autem anuna vegetabili, et quedam sensibill, et quedam rationali, secundum quod magis recedunt ab actu contrarietatis ad temperamentum et uniformitatem complexionis: quia in hoc accedunt ad naturam ccelr, ut ipse dicit: et per hoc patet solutio ad totum.
On this page