Articulus 3
Articulus 3
Anin hoc loco bene situetur tractatus de Dew voluntate ?
1. Voluntas Dei est actio ipsius, ut habitum est mm auctoritate a Philosopho inducta superius : nihil autem immediatius est effectur, quam actio educens ipsum : ergo voluntas est conjunctissima oper: : ergo est post potentiam et sapientiam.
2. Item, Voluntas videtur antecedere potentiam et scientiam : omnis enim operans per voluntatem primo vult, et postea scientia sua ordinat opus, et per potentiam exsequitur : ergo videtur, quod tractatus de voluntate debuit esse primus, et de potentia ultimus.
3. Item, Magister Hugo de sancto Victore : "Voluntas movet, sapientia disponit, potentia operatur." ‘Ergo voluntas est prima.
4, Item, Dionysius dicit, quod bonum est diffusivum esse : diffusivum autem esse est per creationem : ergo primum inclinans ad creationem, est bonum quod est dispositio voluntatis : sed omne inclinans, habet aliquid inclinativum ad opus : ergo illud inclinativum quod inclinatur a voluntate, immediatius est oper: : hoc autem est potentia exsequens : ergo videtur, quod voluntas sit ante potentiam.
SED CONTRA 1. Si enim voluntas, ut dicit Littera, est tota causa prima et proxima rerum, videtur quod cum ipsis rebus in eodem libro determinandum sit de voluntate, hoc est, in secundo libro Sententiarum, et non hic.
2. Item, Potentia secundum rationem abstrahit a voluntate : sequitur enim, voluntas est : ergo potentia est : non autem e converso : ergo potentia est prior natura, quam voluntas : ergo voluntas se habet ex additione secundum rationem intelligendi ad potentiam: sed omnis causa quanto magis est determinata, tanto magis est propria et conjuncta effectui : ergo voluntas immediatius conjungitur operi, quam potentia.
Solutio. Dicendum, ut supra dictum est, quod potentia multis modis consideratur, et etiam voluntas : voluntas autem que hic tractatur, est voluntas relata ad volitum et conyuncta illi : et hac est sufficiens causa existendi creaturas: et ideo ipsa est causa operans et educens res.
Ad secunpuM autem dicendum, quod illa objectio procedit de voluntate aliter accepta, scilicet illa de qua supra dictum est, quod est motor aliarum virium : et haec non est comparata ad volitum.
Ad aliud dicendum, quod dictum Dionysii magis facit ad hoc quod sit immediata causa : quia sicut dicit Augustinus, et habitum est supra‘, quia Deus bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus.
Et quod objicitur ulterius, non tenet, nisi in his agentibus, in quibus non est sufficiens causa voluntas : ibi enim ope~ ratur voluntas per alias potentias affixas in membris, ut per instrumenta : sed in Deo est sufficiens causa ad omne quod vult : et ideo non oportet, ut inclinet aliquas alias potentias.
Ad primum autem in contrarium dicendum, quod non oportet propter hoc pont tractatum de voluntate in secundo libro Sententiarum, quia scientia cause non habet determinari in eodem libro cum causato, nisi tantum in his causis que sunt proxime causatis, et quarum naturam et proprietatem habet in se causatum ipsum, Et hoc patet : licet enim stelle sint cause generationis diversorum, non tamen determinatur de naturis et motibus stellarum in libro de generatione animalium, vel plantarum, sed de-~ terminatur in eo de causis proximis et univocis cum ipsis causatis : et talis causa creaturarum non est voluntas: et ideo cum creaturis non est determinanda.
Ad vuttimum dicendum, quod hoc nihil est ad propositum : quia hoc non objicit de potentia relata ad opus, quae dividitur contra voluntatem in his quae exiguntur ad opus, sed potius de potentia quae est genus ad omne id quod aliquid potest cognoscendo, vel volendo, vel operando.
D. Quod Dei voluntas summe bona, causa est omnium quae naturalter sunt: cujus causa non est querenda, quia nullam habet, cum sit aeterna.
Hac itaque summe bona voluntas, causa est omnium quae naturaliler fiunt, vel facta sive futura sunt: quae nulla preventa es! causa, quia eterna est. Ideoque causa ipsius querenda non est. Qui enim ejus cau- sam queerit, aliquid majus ea querit, cum nihil ea majus sit. Unde Augustinus in libro LXXXUL: Questionum Qui querit quare voluerit Deus mundum facere, causam queerit voluntatis Dei. Omnis autem causa efficiens major est eo quod efficitur. Nihil autem majus est voluntate Dei. Non ergo ejus causa queerenda est’. Idem in libro contra Manichweos : Si qui dixerint, quid placuit Deo facere ccelum el terram ? Respondendum est eis, qui voluntatem Dei nosse desiderant, causas et voluntatem Dei scire queerunt, quod voluntas Dei omnium quae sunt ipsa sit causa. $i enim habet causam volunias, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei: quod nefas est credere. Qui ergo dicit, quare fecit Deus celum et terram ? Respondendum est ill, quia vult. Voluntas enim Dei causa est coeli et terra: et ideo major est voluntas Dei, quam ccelum et terra. Qui autem dicit, quare voluit facere coclum et terram? majus aliquid queer quam est voluntas Dei: nihil autem majus inveniri potest. Compescal se ergo humana temerilas : et id quod non est non querat, ne id quod est non inveniat. Ecce his auctoritalibus aperte insinuatur, quod voluntalis Dei causa nulla est: et ideo queerenda non est.
On this page