Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quid est voluntas divina ? et, An sit idem cum Det essentra ?

ARTICULUS II. Quid est voluntas divina ? et, An sit idem cum Det essentra ?

Deinde queritur, Quid sit voluntas divina ?

Videtur autem, quod non sit essentia divina : quia 1. Quecumque sunt eadem, omne id quod attribuitur uni, potest attribui alteri: sed multa sunt in voluntate, que non sunt in essentia : sicut omnia bona creata quae sunt in voluntate Dei continente et volente ea, non tamen omnia sunt in essentia : ergo voluntas et essentia non sunt idem.

2. Item, Quecumque sunt eadem omnino, idem additum utrique adhuc non facit diversa, sed remanent idem : si ergo voluntas Dei est essentia Dei, et voluntas hujus est essentia hujus: sed voluntas hujus est, demonstrato homuine creato : ergo Deus est essentia hujus, quod falsum est.

3. S1 forte dicatur, quod voluntas differt ab essentia, non in se, sed in connotato. Contra: De ratione voluntatis non est ut aliquid connotet : possum enim dicere, Deus vult se esse trinum et unum, et vult generare Filum : et nihil connotatur extra Deum : ergo videtur, quod hoc non sit substantiale voluntati, quod aliquid connotet: ergo videtur, quod voluntas Dei non sit essentia Dei.

SED CONTRA Quidquid non est totum quod habet, illud non est simplex : voluntas habetur ex Deo, et ipse non est sua voluntas : ergo Deus non est simplex, quod falsum est.

Solutio. Dicendum, quod voluntas est essentia Dei : sed differt in modo signilicandi, sicut sepius supra de atiributis divinis ostensum est : et ideo non valet objectum primum.

Ad aliud dicendum, quod verum est, ubi id quod additur utrique, in eadem ratione additur in qua illa sunt eadem : sed hoc non fit hic : sed potuus cum dicitur voluntas hujus, ly hajus dicit objectum voluntatis secundum rationem intelligendi quae differt ab essentia : et ideo non oportet, quod sit essentia hujus : et bene sequitur sic : Intellectus et voluntas sunt idem in re: sed realiter intellectus Dei non differt a Dei voluntate: ergo realiter essentia Dei et intellectus sunt idem.

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei non semper connotat volitum extra, vel etiam respectum ad volitum extra : quia eterna est, et respectu aeternorum : sed ab essentia semper differt in modo significandi et intelligendi, quia sicut supra probatum est, substantia, voluntas, et intellectus non sunt synonyma.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2