Text List

Articulus 4

Articulus 4

An divina voluntas sit causa ?

ARTICULUS IV. An divina voluntas sit causa ?

Circa primum capitulum incidunt tria dubia, quorum primum est : Utrum voluntas sit causa ? Secundum est, Utrum sit causa omnium illorum quae subsunt potentie Dei? Tertium autem, Utrum sit causa propria vel communis, contingens vel necessaria ?

Ad primum objicitur sic : 1. Augustinus in libro VIII de Civitate Det dicit sic : "haec causa est cur Platonicos ceteris anteponamus, quia cum alu Philosophi ingenia sua studiaque contriverint im requirendis rerum causis, et quisnam esset modus discendi atque vivendi : isti Deo cognito repererunt, ubi esset causa constitute universitatis '." Sed constat, quod lux percipiend veritatis attmbuitur sapientia, fons autem bibende felicitatis bonitati voluntatis : ergo causa constitute universitatis refertur ad potentiam . et sic potentia magis est causa universitatis creaturarum, quam voluntas.

Item, parum ante hoc, ibidem: "Quicumque Philosophi de Deo summo et bono et vero ista senserunt, quod et rerum creatarum sit effector et lumen cognoscendarum, et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit et principium nature, et veritas doctrine, et felicitas vite: cos omnes ceteris anteponimus, eosque nobis propinquiores fatemur." Sed iterum satis patet, quod lumen cognoscendorum, et veritas doctrine, refertur ad scientiam : bonum autem agendorum et felicitas vite ad bonitatem voluntatis : ergo quod est effector et principium nature, refertur ad potentiam : ergo potentia est causa rerum magis quam voluntas, ut videtur.

2. Item, Si voluntas est causa rerum, que causa erit ? Constat, quod non est materialis, quia Deus nullus est causa materialis. Simuiter non erit formals exemplaris : quia hoc attribuitur sapientie. Efficiens etiam non potest esse: quia potentia operatur et efficit. Ergo erit finals tantum: et ita non debet dici causa efficiens reruni,sed potentia potius.

Sed contra hoc est quod dicitur in Littera.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod voluntas Dei quae dicit essentiam divimam cum respectu ad volitum, et connotans effectum, est causa rerum creatarum : quia illa est voluntas ul res fiat, et haec est sufficiens actio Dei adhoc ut fiat omne quod fit.

Ad picra autem Augustini in libro de Civitate Dei, dicendum quod ipse lo-~ quitur secundum vestigia Dei inventa in creaturis, in quibus aliquo modo relucet Trinitas operantis. Voluntas autem Dei non est operans sine scientia, et ideo in operato a voluntate relucet vestigium scientiae : nec voluntas est operans sine potentiae ratione, et ideo relucet in opere vestigium potentia : nec est operans sine intentione boni summi, et ideo relucet in opere vestigium bon: summi : ipsum tamen totum opus dependet a voluntate ut fiat : et vestigia aliorum relucent ideo, quia non separantur a voluntate operante.

Ad aliud dicendum, quod ipsa est causa efficiens: sed dispositio ejus que est bonitas, est causa finalis.

Et quod objicitur de potentia, qua secundum hoc non erit causa, dicendum quod potentia secundum rationem potentiae non sufficit ad hoc ut fiat res: quia cum aliquis potest et scit, tunc est complementum voluntas ut faciat, et fiat : et ideo potentia est efficiens, sed non determinata, et ut propria causa et sufficiens secundum rationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4