Text List

Articulus 5

Articulus 5

An voluntas Dei sit causa omnium rerum quae subsunt suae potente ? et, Quare Deus non dicitur omnivolens, sicut omnipotens et omnisciens ?

ARTICULUS V. An voluntas Dei sit causa omnium rerum quae subsunt suae potente ? et, Quare Deus non dicitur omnivolens, sicut omnipotens et omnisciens ?

Secundo queritur, Utrum sit causa omnium eorum quae subsunt potentiae ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Deus non potest facere nisi bona, eo quod facere mala est impotentiae : sed. voluntas Dei est omnis boni : ergo est omnium eorum de quibus est potentia.

2. Item, Deus nihil potest nisi quod vult se posse: ergo omne quod potest, vult se posse : sed nullus nisi stultus, vult se posse malum: ergo Deus cum sit sapientissimus, vult se posse bonum tantum: ergo potest bonum tantum et vult illud: ergo potentia et voluntas sunt de eodem.

3. Item, Sicut se habet scientia ad verum, ita potentia ad bonum : sed scientia est omnis veri, et tantum veri : ergo potentia est omnis boni, et tantum boni : et omne bonum vult Deus: ergo omnia sua voluntate vult, quae potentia sua potest.

4. Item, Nihil potest Deus quod eo auctore non potest fieri : quod autem eo auctore potest fieri, est bonum : ergo quidquid potest, est bonum: et vult totum:ergo totum quod potest, vult. Sep contra: Omnia quecumque voluit Deus fecitin ccelo et in terra, etc.4: si ergo potentia est omnium iwlorum quorum est voluntas, omnia quecumque potuit facere, fecit in ceelo, etc. : et hoc esse falsum supra probatum est.

Unrerius queritur, Si Deus dicitur omnipotens, quia omnia potest : et omnisciens, quia omnia scit : quare non dicitur omnivolens ? quia dicitur in Litiera, nihil contra suam voluntatem fit.

Si forte dicas : quia mala fiunt que non vult Deus. Conrraa : Unum signum voluntatis habemus de malo quod fit, scilicet permissionem: ergo etiam hoc subjacet voluntat: divine.

Soxutio ad objecta prima, est solutio una : quia fundatur in eodem, scilicet ut dicatur, quod cum dicitur, Deus omnia potest, vel Deus potest bona, quod id quod cadit sub potentia, amphatur ad ens possibile esse, quod numguam fiet,

1 Psal. cxxxiv, 6: Omnia quecumque voluit Dominus fecit, in celo, mm terra, wm mari et m quod tamen Deus facere posset et potest. Voluntas autem est relata ad id quod fuit, vel est, vel erit, ut dicitur in Littera. Et ideo licet utrumque sit respectu boni, non tamen sunt aequalis ambitus in bono : quia unum respicit bonum in potentia, alterum autem quod fuit, vel est, vel erit in actu.

Ad id quod queritur ulterius, Quare non dicitur omnivolens ? Dicendum, quod ratio satis bene tangitur in oppo~ nendo,

Et ad id quod contra objicitur, dicitur quod permissio non est signum voluntatis, quod hoc velit Deus quod fit ab eo qui malum agit, sed quod aliquid velit circa illud, ut fra dicetur: omnipotentia autem refertur ad ens possibile, vel faturum, vel ens in actu, vel preteritum : et voluntas ad id quod fuit, vel est, vel ert tantum : et ideo non est omnivolens sicut omnipotens, nec omnivolens sicut omnisciens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5