Text List

Articulus 8

Articulus 8

Utrum voluntas divina sit prima causa omnium rerum ?

ARTICULUS VIII. Utrum voluntas divina sit prima causa omnium rerum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit in tertio capitulo, ibi, E, "Voluntas Dei prima et summa causa est omnium specierum et motionum, ete."

1. Si enim est prima, non hicet querere aham ante ipsam: et si summa est, et summe sufficiens, non licet querere aliquam post ipsam : ergo videtur, quod superfluit totum qued rimati sunt Philosophi in causis naturalibus, et mathematicis, et aliis quam plurimis. Similiter etiam superfluunt originalia Sanctorum, qui multas alias causas reddunt operum divinorum.

Si autem dicas, quod hoc est vanitas Philosophorum, et non habet veritatem : hoc mirum est, quod vanitas nullam ha~- bens veritatem, stat adhuc, et non est improbata,

2. Item, Secundum hoc videtur etiam natura nihil facere, nec potens aliquid operarl ; quia omnium causa sufficiens est voluntas Dei : ergo calidum non urit, sed voluntas Dei urit: et homo non loquitur, sed voluntas Dei loquitur, et sic in omnibus : et hoc ridiculum est, ut videtur.

3. Item, Hoc videtur falsum quod dicit, quod monstrosa et naturalia voluntate Dei sola fiant : quoniam naturalia habent causas determinatas, et monstrosa reducuntur ad defectionem et superfluitatem materia, vel improportionem Virtutis informative ad materiam, ut di- cunt Philosophi, vel inordinatam divisionem seminis : ergo non sola voluntate Dei fiunt.

4. Item, Defectus luminarium determinatas habet causas mnventas et scriptas ex proportione motuum solis et lune secundum recursum ad caput vel caudam draconis, et secundum proportionem motus capitis et caudw, et motus latitudinis lune, et proportionem adspectus secundum eirculos altitudinis in quibus fit conjunctio vel preventio sive oppositio, et secundum distantiam latitudinis climatis : ergo videtur, quod omnium horum subtiliter investigata sit causa.

Solutio. Sine prejudicio dico cum Domino in Evangelio Joannis, v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor : et ideo omnia quecumque facit voluntas, magis facrt Deus in natura et voluntate : sed ipse operatur, ut causa immediata universalis : et hoc est mirum : quia una causa est immediata simul unicuique, et tamen universalis omnibus : et si quid operantur cause alix, accipiunt a voluntate Dei operante et continente et movente eas: sed tamen movent non secundum proprietates divinas, quia illas attingere non possunt: sed secundum proprietates et formas et quantitates proprias, et illas licuit querere Philosophis, sicut adhuc licet : et Augustinus loquitur hic de Philosophis qubusdam, qui excluserunt voluntatem Dei ab operibus nature, dicentes eum tantum posse movere primum mobile quodcumque sit illud, alia vero mover: diversimode secundum distantiam ab ipso : et illi qui vanitatem secuti sunt, mm vanitatem abierunt, et obscuratum est insipiens cor eorum, sicut Tullius, qui negat esse prescientiam, ut stabiliat casum et for- tunam et rempublicam : et Commentator super physicam et metaphysicam, qui negat Deum immediate operari in quolibet, ut stabiliat unicuique propriam actionem secundum propriam naturam quam habet.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8