Text List

Articulus 7

Articulus 7

An voluntas Dei habeat causam ?

ARTICULUS VII. An voluntas Dei habeat causam ?

Deinde queritur de secundo capitulo istius partis ubi dicit, ibi, D, circa medium: "St habet causam voluntas, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, ete."

Videtur enim voluntas Dei habere causam.

1. Omnis enim voluntas sapientis, ex rationabili causa procedit : et hoc est de laude sapienter agentis : cum igitur Deus summe sapiens sit, et sapienter agens, videtur quod sue voluntatis sit causa rationabils.

2. Item, Ad Ephes. 1, 3, super illud, Secundum propositum voluntatis sux, scilicet Dei : dicit Glossa, quod voluntas Dei est ex ratione.

3. Item, Supra, in procemio istius libri, Magister dixit hoc esse causam universorum errorum, quod non voluntas rationi subjicitur : ergo cum ab omnibus erroribus absolutus sit Deus, sua voluntas regitur ratione.

4, Item, Secundum hoc facile esset omnia demonstrare per causam, et solvere omnia quesita, ut diceretur, Deus vult hoc, et non debes querere aliam causa.

SED CONTRA : In nobis sic est, quod ratio nostra voluntatis est volitum, quia volitum est movens secundum suam vel boni rationem, et ideo nostra voluntas dependet ad volitum : volitum autem divine voluntatis causatur ab ipsa voluntate : ergo non est ratio vel causa voluntatis : ergo ex parte illa non habet causam. Ex parte autem volentis idem est voluntas et substantia : ergo etiam ex parte illa nullam habet causam : ergo simpliciter nulla est causa voluntatis divine.

Solutio. Dicendum, quod nec in prescientia, nec extra praescientiam voluntas Dei habet causam aliquam : sed tamen potest habere rationem ad quam terminatur voluntas secundum actum. Et que sit differentia cause et termini vel rationis, supra dictum est in quastione de causa praedestinationis.

Ad primum ergo dicendum, quod voluntas Dei semper est causa rationabilis : sed numquam est ex causa rationabih : quia hoc non intelligitur nisi de illis agentibus, quorum voluntas immutatur a volito et causatur : et hoc, ut probatum est, non est in voluntate Dei : quia in talbus voluntatibus dependet volens ad volitum : et dicitur rationabilis volun- tatis, quia rationabilia vult et rationabiliter.

Ad aliud dicendum, quod Glossa dicit, quod ipsa est rationabilis, eo quod sit sibi ratio : quia injusta esse non potest, nihil enim justius est, quam ut hoc fiat quod Deus vull: quia mhil mst bonum vult : quia eo ipso omne bonum est bonum, quia illud vult Deus.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de voluntate hominis, quae non est ratio voliti, sed potius sumit rationem et causam a volito, et non devoluntate Dei in qua est totum contrarium.

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei non est causa quae sit medium demonstrationis et jam ula non queritur in solutione dubiorum : sed potius queruntur causae connaturales et coessentiales effectu: : et illas difficile est invenire.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7