Articulus 9
Articulus 9
Utrum voluntas beneplaciti sit multiplex, sicut voluntas signi ?
Videtur autem, quod sic: quia 1. Voluntas distinguitur secundum volita: multa autem vult Deus voluntate beneplaciti, quia omnia bona quae fiunt: ergo videtur, quod ipsa sit multiplex.
2. Item, In Littera habemus, quod est bona, et beneplacens, et perfecta . Tres autem iste differentia non conveniunt ei nisi secundum id quod refertur ad diversa volita: ergo videtur, quod ipsa sit multiplex.
3. Item, Scientia Dei distinguitur secundum modos scibilium, ut quedam dicatur simplex notitia, quedam autem beneplaciti, et quedam praescientia absolute: ergo videtur, quod etiam voluntas beneplaciti talem accipiat distinctionem.
Sonutio. Dicendum ad hoc, quod hac voluntas recipit multiplcitatem, sicut distinguit Magister in Litera. Kt haec est causa: quia ex parte sua non habet nisi unum, quod est substantia divina: et ex parte volitorum omnium est unus finis, quem vult in omnibus, et hic est ipse Deus et bonitas et justitia sua: ab aliis autem nec unitatem habet, nec multiplicitatem, quia sunt extra eam : et non dependet ad ea, sed potius e converso.
Et per hoc patet solutio ad primum quod procedit de voluntate cujus finis est volitum, et dependet ad volitum sicut ad finem et causam.
Ad aliud dicendum, quod ista dicuntur de divina voluntate secundum effeetum : quia scilicet facit probari bonum precepti, et beneplacens consilu, et perfectum supererogationis : vel quia quietat nostram voluntatem in sua secundum conjunctionem bom, et secundum proprietatem boni quod est dulcedo fruibilis bonitatis : in qua voluntas delectata conquiescit: et hoc est beneplacens, quia beneplacens est in quo voluntas pascitur et satiatur in conjunctione omnium bonorum: hoc enim perfectum est, in quo nihil deficit.
On this page