Articulus 10
Articulus 10
An divina voluntas sit mutabilis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit Magister, ibi, F, "Nee multiplicitatem rectpit, nec mutabilitatem, etc."
Videtur enim esse mutabilis > quia 1. Dicit Gregorius super illud Isa. xxxvill, 1: "Dispone domui tue": quod mutat Dominus sententiam, et non consiltum : sententia autem expressiva est voluntatis : ergo mutat voluntatem.
2. Item, Ad minus voluntas signi videtur esse mutabilis: quia quandoque aliquid praecepit, quod postea revocavit: et aliquid dixit, quod revocavit: sicut in Abraham, et Ninive, et Ezechia planum est.
4. Item, Non ab aeterno voluit mundum esse, sed fore: nunc autem vult mundum esse, sed non fore: ergo mutata est voluntas, ut videtur.
5. Item, Voluntas relationem habet ad volitum : ergo mutato volito mutatur voluntas, quia mutato uno relativorum, mutatur et reliquum.
SED CONTRA: Magister supra dixit in Littera, quod voluntas non dicitur relative. Similiter habitum est, quod non dependet a volito: sed e converso : ergo nec multiplicatur, nec mutatur a volitis.
Solutio. Dicendum, quod nulla Dei voluntas mutabilis est, nec voluntas beneplaciti, nec voluntas signi: leet enim voluntas signi concedatur esse multiplex ex multiplicitate signatorum : quia multiplicitas potest attribui Deo per causam, sed non mutabilitas, quia sonat’ infirmi- tatem et impotentiam quam Deus nec in se habet, nec ut causa est: sed incidit ex defectu creaturarum.
Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius vocat sententiam, propheticam enuntiationem, quae concernit causas inferiores, et per respectum ad illas enuntiatur : et quia ille mutabiles sunt, mutatur et sententia illa, sed non consilium, quia consilium est aeterna dispositio de faciendis.
Ad aliud dicendum, quod voluntas signi immutabilis est : quia voluntas Dei semper uno modo significatur, licet significatum varietur, quia de illo non semper voluntas est. Utrum autem etiam tunc falsum sit signum, vel non, infra determinabitur.
Ad aliud dicendum, quod sicut dixit Magister supra de scientia, quod eadem est respectu preteritorum, prasentium, et futurorum, dummodo idem sit scibile: ita dicendum hic, quod idem volitum est Cesarem esse, et Caesarem fuisse: sed Cesarem esse in praeterito, et modo iterum Cesarem esse, non esset cadem voluntas: et ratio hujus supra bis assignata est.
Ad aliud dicendum est eodem modo: quia eadem est voluntas mundum fore, et nunc esse: sed ex parte voliti accessit diversum tempus.
Ad aliud dicendum, quod voluntas dicit respectum ad volitum, ut probat objectio: secundum tamen supra dicta ', iste respectus non ponit relationem realem additam divine essentia : sed realem ponit im re, et secundum rationem intelligend: in Deo: et hoc intellexit Magister supra, quando dixit voluntatem non relative dici.
On this page