Articulus 11
Articulus 11
An tantum quinque sint signa voluntatis divine ?
4. Sunt enim ista signa signantia, quod illus de quo sunt, sit voluntas beneplaciti. cum autem frequenter non sit illus, videntur ista signa esse falsa et deceptoria.
2. Item, Videntur esse plura quam quinque : sicut enim est bonum et melius, ita malum et pejus: ergo sicut respectu boni habemus praeceptum et consium quod est de meliori, ita respectu mah debemus habere prohibitionem et dissuasionem minoris mali, quod est veniale.
3. Item, Dicit Dionysius, quod bonum est ex una tota et sola causa, malum autem omnifariam ex corruptione cujuslibet circumstantiae : ergo majoris divisionis est malum, quam bonum: sed tria habemus respectu boni, scilicet praeceptum, consilium, et operationem: ergo plura quam tria debemus habere respectu mali: et sic 1terum erunt plura quam quingue.
4. Item, Inter bonum et malum est medium indifferens: ergo videtur, cum hoc sepe fiat, quod respectu illius debeat esse signum aliquod voluntatis.
6. E contra videtur, quod debeant esse pauciora: impletio enim et permissio omnia respiciunt, quecumque fiunt mala et bona: ergo illa sufficiunt, ut videtur.
7. Item, Cum egit de sapientia, non dedit signum sapientiae, nec signa potentiae cum egit de potentia: ergo nec voluntatis signa dare debuit.
Soxutio. Dicendum ad primum, quod ista signa non significant, quod voluntas Dei semper sit de hoc circa quod ponuntur signa : sed vel de hoc, vel aliquo circa hoc: et hoc praecipue in permissione: et ideo non sunt signa falsa: quia ex ipsa malitia, quae fit Deo permittente, determinatur quod ilud non est subjectum volitt per se, sed per occasionem, in quantum aliquod bonum occasionatur ex illo. Tn aliis autem signum est, quod deeodem sit voluntas de quo est signum, licet quandoque non sit de eodem : et sic tunc iterum non fallit, quia non decipit: vult enim Deus tunc nostram voluntatem esse de illo quod significatur, donec per aliud signum revelans voluntatem Dei, revocetur, sicut factum est in Abraham.
Ad aliud dicendum, quod licet sit bonum et melius, et malum et pejus, tamen malum de se dicit id quod omnes ex 1ntentione debent fugere, etsiincidit, emendare : et ideo respicit communem prohibitionem omnibus factam. Sed verum est, quod in illo malum mortale prolbetur directe, malum autem veniale indi- recte: sed bonum secundum suas differentias non ita communiter respicit omnes: et ideo habet diversa signa propter diversos status.
Ad aliud dicendum, quod malum est amplioris divisionis per modum corruptionis : quia a plurium corruptionbus generatur, quaelibet enim circumstantia corrupta inducit malum : sed bonum exigit integritatem omnium simul. Sed quia ad diversitatem statuum est bonum amplioris divisionis, et penes hoc multiplicantur signa, quia malum quocumque modo fiat, non respicit nisi statum unum qui fugiendus est, sed non sic bonum.
Ad aliud dicendum, quod indifferens in quantum hujusmodi, non est de his de quibus sit signum, nisi operationis : quia signa dantur secundum differentias eorum, quae corrumpunt vel ordinant in moribus et gratia.
Ad aliud dicendum, quod scientia in suo objecto non respicit rationes diversas, quia in omnibus est una ratio veri. Similiter nec potentia in suo: quia non potuit nisi ens possibile: sed sic non est de bono respectu cujus est bonitas, quia sunt differentiae boni respectu diversorum statuum : et sunt etiam corruptiones boni, quae prohiberi debent ne fiant : et si fiunt, omnino ne indecore sint. debent ordinari.
Potest dici, quod ex parte signati sic accipi possunt: quia aut signum est bonum, aut malum. Si bonum: aut habet signum respectu sui fieri in futuro, aut respectu sui in presenti. Si primo modo: aut est ad quod tenentur omnes, et tune est consilium. Si autem est secundo modo: tunc est operatio, quia omnia opera nostra operatur in nobis Deus, ut dicitur, Isa. xxvi, 121. Si autem est respectu mali : aut futuri, et tune est prohibitio : aut presentis, et tunc est permissio.
Ex parte autem rationalis creature cui haec signa data sunt, accipiuntur hoc modo. Signum aut est respectu detestabilis, aut respectu appetibils. Si respectu detestabilis : aut ne fiat, aut facti. Primo modo est prohibitio, secundo modo permissio. Si respectu appetibilis : aut ut fiat, aut facti. Si ut fiat : vel secundum statum perfectionis, et sic est consilium : vel secundum statum communem, et tune est praeceptum. Si respectu facti, tunc est operatio. Et continentur hec quinque in hoc versu : "Praecipit, et prohibet, permittit, consulit, implet."
On this page